Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 248 > >|
35[Figure 35]
Sit tubus AD vitreus, plenus aqua, excepta por­
tone
aëris, quæ ſi innataret occuparet cylindrum
FG
; primùm ita reſtringitur, vt baſis diameter ſit
TV
, occupante aqua Spatia HTGV, ex cujus
lapſu
, cùm duo corpora ſeſe penetrare non poſſint,
cylindrum
aëris reſtringi ac turbinari versùs K, vbi
labens
aqua versùs & ſecus latera, locum illi cedit
prorſus
neceſſe eſt: cùm autem aqua per ſpatia HTGV
deſcendens
ſpiratim, præ impetu, in aquam conten­
tam
cylindri portione CE altè ſubeat, ſuperficies
aquæ
FE neceſſariò attollitur; vnde portionem aë­
ris
I ſurſum extrudi, neceſſe eſt; idque ſenſim, in
proportione
aſſignabili; detracto enim cylindro ſub
baſi
TV, ex cylindro FG, vt reſiduum ad cylin­
drum
FG, ita motus baſis TV ad motum aquæ la­
bentis
per ſpatia HTGV, præſcindendo à ſpira.
Iam verò ſit cylindrus aëris OM minor priore; at­
tollitur
quidem in X, & cum aqua lapſa versùs N reflectatur à lateribus
tubi
, ſtatimque cum aqua inferiore miſceatur, ita vt per ſpiram integram
minimè
deſcendat, quaſi tondet marginem inferioris baſis cylindruli aë­
ris
, eamque in ſuperficiem convexam NPM facilè tornat; Porrò ab illa ſpira
non
integra labentis aquæ, lens aëris extruſa ſurſum, huc illuc libratur
eundo
, quia cùm modò hinc, modò illinc labens aqua ſeſe ſubjiciat aëri,
quid
mirum, ſi prædicta libratio, ſeu tremor quidam conſequatur:
quod
etiam accidit in cylindrulis aëris minoribus, propter eandem
rationem
; in majoribus enim deſcendens aqua cum majore impetu
aliam
aquam ſubit, vnde hæc ſecundùm Planum horizontale ſenſim at­
tollitur
.
36[Figure 36]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index