Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 248 > >|
1vllus obſervarit, quando minor eſt aëris portio, tornari etiam &
turbinati inferiorem aëris baſim, quaſi ad inſtar lentis, innno ſi adhuc
minor ſit, ad inſtar rotundæ gemmæ apparet; an fortè quia hæc figu­
ra ab aqua ambiente inducitur, cùm inter omnes ſimpliciſſima ſit, &
inter æquales minimam ſuperficiem habeat; ſed hæc tantulum figuræ de­
ſiderant.
35[Figure 35]
Sit tubus AD vitreus, plenus aqua, excepta por­
tone aëris, quæ ſi innataret occuparet cylindrum
FG ; primùm ita reſtringitur, vt baſis diameter ſit
TV, occupante aqua Spatia HTGV, ex cujus
lapſu, cùm duo corpora ſeſe penetrare non poſſint,
cylindrum aëris reſtringi ac turbinari versùs K, vbi
labens aqua versùs & ſecus latera, locum illi cedit
prorſus neceſſe eſt: cùm autem aqua per ſpatia HTGV
deſcendens ſpiratim, præ impetu, in aquam conten­
tam cylindri portione CE altè ſubeat, ſuperficies
aquæ FE neceſſariò attollitur; vnde portionem aë­
ris I ſurſum extrudi, neceſſe eſt; idque ſenſim, in
proportione aſſignabili; detracto enim cylindro ſub
baſi TV, ex cylindro FG, vt reſiduum ad cylin­
drum FG, ita motus baſis TV ad motum aquæ la­
bentis per ſpatia HTGV, præſcindendo à ſpira.
Iam verò ſit cylindrus aëris OM minor priore; at­
tollitur quidem in X, & cum aqua lapſa versùs N reflectatur à lateribus
tubi, ſtatimque cum aqua inferiore miſceatur, ita vt per ſpiram integram
minimè deſcendat, quaſi tondet marginem inferioris baſis cylindruli aë­
ris, eamque in ſuperficiem convexam NPM facilè tornat; Porrò ab illa ſpira
non integra labentis aquæ, lens aëris extruſa ſurſum, huc illuc libratur
eundo, quia cùm modò hinc, modò illinc labens aqua ſeſe ſubjiciat aëri,
quid mirum, ſi prædicta libratio, ſeu tremor quidam conſequatur:
quod etiam accidit in cylindrulis aëris minoribus, propter eandem
rationem; in majoribus enim deſcendens aqua cum majore impetu
aliam aquam ſubit, vnde hæc ſecundùm Planum horizontale ſenſim at­
tollitur.
36[Figure 36]
Sit demum tubus AC in ſitu inclinato, cylindrus
aëris EH ita conformatur, vt convexitas MFN multo
longiùs producatur, quàm connexitas ME; nempe
aqua gravior in latus inferius CB inclinat & versùs
punctum H lateris inferioris CB deſinunt ſpiræ, quod ad
oculum patet.
Auguſtin. Ex iis omnibus manifeſtum fit, aëra
ſurſum ab aqua extrudi, non verò ſua ſponte ire;
alioquin cur illæ ſpiræ?
aut illa parabola? cur ini­
tio aſcenſus, cylindri aërei faſtigium à Plano pa-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index