Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 403 > >|
1ab aliquo continetur. Aquea autem ſubſtan­
tia omne metallum conſtare docuimus, qua­
re terreum habet admixtum adeò tenue &
purum, vt contineatur: tale autem ſi vſtum
eſſet, malè oleret, & facilè vreretur: itaque
cùm neque facilè vratur, nec malè oleat, pu­
rum eſt illud terreum, & aduſtionis expers.
Sunt igitur auro propria, benè olere, non fœ­
dare ignibus non conſumi, tenuiſſimum eſſe,
ac grauiſſimum, tum verò maximè lentum.
Aurum igna
bus minimè
cedit, & ar­
gentum pa­
rum.
Auri priui­
legia omnia.
Aurum au­
ro perfectius.
Eſt etiam aurum auro perfectius: quod in
omni non ſolùm mortalium, ſed immorta­
lium genere contingit: nec dico purius, ſed
perfectius: nam puriſſimum, quod ex India
aduehitur, melius eſt puriſſimo, quod alibi
inuentum fuerit, atque ideò noſtro vulgato
auro: latet tamen diſcrimen ob cuiuſcunque
auri excellentiam.
Separatur aurum ab ar­
gento aqua ſeparationis: nam illa reliqua
metalla colliquat, auri grana in imum vaſis
deſcendunt, inde collecta liquantur.
Modus
alius: Liquatur maſſa ex auro, & argento,
& poſtquam liquata fuerit, additur ſtibium,
aut ſulphur, & æris pars vigeſimaquarta: in­
de abſumpto ſulphure concutitur vaſculum
ter aut quater, aurum deſcendit in imum
ob grauitatem, quod tamen nondum liqua­
tum eſt, inde eſtuſo argento aurum collides.
Liquatur autem argentum facilius, quia mi­
nùs denſum: eſt enim auro longè leuius.
Ratio ſepa­
randi aurum
ab aliis me­
tallis.
Auri pur­
gandi ratio.
Purgatur etiam aurum à ſordibus hac ra­
tione: tuſum, & in lata ac tenuia folia reda­
ctum, mergitur in vrina vel aceto, in quo
ſal Ammoniacum diſſolutum fuerit: pòſt va­
ſi imponitur puluis è tribus laterculorum
partibus, atque vna ſalis tenuiſſimus, ſuper­
ponitur folium auri, auro rurſus puluis, at­
que alternatim eadem ratione, donec vas
impleatur, inde horis 24. igne ſuppoſito om­
nia abſumuntur, aurum liquatur, argentum
ſi adſit, ſeruatur inter cineres: cum ignem
ſupponi dixi, vt etiam circumponatur intel­
ligo, nam ſi ſolùm ſupponatur vaſi, ægrè diſ­
ſoluetur, aut vix.
Eſt aurum perfectio metal­
lorum, atque conatus, argentum autem illi
proximum: vtrumque igitur in metallo om­
ni ſolet latêre: dico in plumbo argentum, in
ære aurum, ſed in argento aurum: nam ar­
genti optima pars eſt aurum ipſum.
Itaque
repurgatum aurum eſt res puriſſima, aquea
ſubſtantia tenui atque denſata, terreæ parti
ſynceriſſimæ admiſta, frigore coacta abſ­
que pinguedine, vnde liqueſcit, nec exuritur.
Aurum &
argentum
omnibus me­
tallicis con­
tinetur.
An igitur ex argento viuo, vel alio me­
tallo, quod à principio dubitatum eſt, aurum
conficere liceat, nunc demonſtrare tentan­
dum eſt.
Sed prius illud videndum, ex qui­

buſnam metalla componantur.
Exiſtimarunt
multi, ob odorem ac ſubſtantiam ex ſulphu­
re, & argento viuo ea conſtare: cùm enim
vruntur, ſulphur olent, præcipuè æs: & ma­
teria eorum perſimilis eſt argento viuo, nam
colore plumbum, & argentum æmulatur,
pondere plumbum nigrum, & aurum.
Sed
ex duobus, quæ iam exiſtunt, tertium fieri
non poteſt, non igitur ex ſulphure, & ar­
gento viuo metalla conſtant.
In locis etiam
in quibus metalla inueniuntur, neque argen­
tum viuum eſt, neque ſulphur: & vbi ſul­
phur, ſqualentes montes: vbi argentum,
virides ac læti, vt non eodem in loco ambo
oriantur.
Metalla ex
quibus con­
ſtent.
Quòd tamen permutari metalla poſſint,
multis viſum eſt ob experimentum æris iam
ſuperiùs adductum.
Videntur etiam permu­
tare colorem, & pondus ob ignem, quare &
ſubſtantiam veriſimile eſt poſſe permutare.
Cumque herbarum ſpecies quædam inui­
cem viciſſim permutentur, haud mirum vi­
deri debet metalla permutari poſſe.
Verùm
non ita res ſe habet: nam aut nulla, aut non
omnia poſſunt inuicem permutari.
Ferrum
enim, & æs cùm ambo pondere, & tenuitate
ſimilia exiſtant, nullúmque eorum ignibus
reſiſtat, ſi colorem mutent, & puritiem, ex
altero in alterum poſſunt traduci, aut verè,
aut ſaltem abſque manifeſto diſcrimine.
Re­
liquorum metallorum nullum in aurum, aut
argentum mutari poteſt: ſolum illud dubium
eſt, an argentum in aurum poſſit mutari:
quod fieri poſſe exiſtimo: nam argento, vt
aurum fiat, deſunt denſitas, ob quam pon­
deroſius fieri oportet, & color: at hæc me­
tallo addi poſſunt.
Si denſius reddatur ar­
gentum, pinguedo abolebitur, & ignibus
melius reſiſtet, atque (vt duxi) pondus acqui­
ret.
Itaque cùm ex amicis noſtris quidam
hoc feciſſe nuper glorientur, duorum alte­
rum eſt neceſſarium, vel vt in argento actu
aurum contineatur, aut poteſtate.
Quòd ſi
poteſtate, ab ignibus generatio fiet: oſten­
ſum eſt autem ignem nihil generare.
Si ve­
rò actu, cur aqua ſeparationis vniuerſum
colliquatur, cùm conſtent in ea aurum non
diſſolui?
Neutro igitur modo ineſſe poteſt,
ſed exigua pars actu, quæ dum ſeparari ne­
quit, ab aqua ſuperatur, & colliquatur.
Hoc igitur ab ignibus euicto argento ſepa­
ratur, quoniam ad perfectionem prius ali­
quid deerat.
Cæterum quod ad alia attinet metalla, tranſ­
mutari nequeunt in aurum, neque argentum
nam metalla illa iam exuſta sunt: & quod exuſtum
eſt, non poteſt amplius redire ad priſtinam pu­
ritatem.
Perfectorum etiam in ſpecie ac na­
tura differentium nulla eſt commutatio: at
aurum perfectum eſt, & ſpecie differt ab
aliis metallis, cùm ignibus ex toto reſiſtat,
cùm nullum aliud (vt dixi) metallum ab igne
non corrumpatur, argento excepto.
Rurſus
aurum tenuiſſimum eſt, ac longè tenuius
omnibus aliis metallis: argentum nunc
prætermitto: ignis verò vel non ſeparando
condenſat, aut ſeparando attenuat: quorum
neutrum ad auri generationem conducit.
Eſt etiam ignibus ( vt dixi) aurum non
obnoxium, quòd pinguedine careat: at ſe­
parare pinguedinem cùm in qualibet parte
metalli ſit, non opus eſt ignis: nam ab igne
vritur, & cum ea ſubſtantia tota metalli.
Metallum enim omne pingue eſt, ſolo auro
excepto: hoc enim ſuperius iam diximus ſub

aliis verbis & obſcurius: nam omne etiam
metallum præter aurum fœdat tractantes, &
ignibus abſumitur.
Metalla
omnia pin­
guia eſſe,
præter au­
rum.
Fiunt autem metalla ex eadem materia,
ex qua ſulphur & argentum viuum: ſed
ſulphur ex tenuiore parte fit, atque aduri-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index