Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 248 > >|
1rum diſtat? cur ſi aëris portio modica ſit, etiam ima baſis convexa eſt?
cur major aëris portio tardiùs, minor citiùs aſcendit? imò ſi idem tubus inæ­
qualis ſit, per ſegmentum anguſtius tardiùs aër incedit, citiùs per laxius;
quia in anguſtiore aër in longiorem cylindrum producitur; cur ille tre­
mulus motus Lentium aëris?
Cur figura Lentis, non Sphæræ? cur in tubo in­
clinato longior eſt convexitas aëris versùs latus interius, versùs ſuperius,
brevior.
Cuncta hæc explicari non poſſunt, ſi aër ſurſum ſua ſponte aſcen­
dit; ſcire tamen velim, cur eadem aëris portio in tubo anguſtiore tardiùs,
in laxiore citiùs aſcendat.
Antim. Miror à te rationem non videri; in anguſtiore tubo aëris por­
tio in cylindrum longiorem formatur; igitur aqua per latera deſcen­
dens longius ſpatium decurrere debet, antequam cum aqua inferiore
conjungatur, & aëra ſurſum extrudat; igitur in eo plus temporis
ponit.
Auguſtin. Satis eſt, rem intelligo, vnde etiam perſpicua ratio ducitur,
cur modica portio aëris in eodem tubo citiùs aſcendat, quàm major, quia
hæc in longiorem cylindrum extenditur; quid mirum ergo, ſi tardiùs aſ­
cendat?
Chryſocom. Infunde, quæſo te, in tubum aliquid olei; multa enim vi­
debis, quæ tibi fortè oppoſitum perſuadeant: primo enim oleum tar­
diùs aſſurgit, quia longè gravius eſt aëre.
Secundo eandem figuram induit
quam Aër, tertio Aëris cylindrus per medium oleum citiſſimè ſurſum per­
rumpit: quartò Aër nonnunquam oleum ſecum longè citiùs rapit, quàm
Oleum per ſe ipſum aſſurgeret; nihil horum explicari poteſt, niſi dicamus,
aëra ſurſum ſua ſponte ferri.
Auguſtin. Immo nihil horum explicari poteſt, ſi hoc dicamus; primò
igitur Aër citiùs fertur, tardiùs Oleum, cæteris paribus quia aliquando
accidit, vt modica olei portio ſurſum citiùs avolet; tardiùs aurem æqua­
lis portio; quia minus eſt aquæ momentum adversùs gravitatem, ſeu pon­
dus olei, & majus adversùs pondus aëris.
Secundo de figura nihil adden­
dum eſſe puto; niſi quòd inferior baſis niſi longior ſit olei cylindras, con­
vexa eſt.
Tertio vbi aëris cylindrus ad cylindrum aëris pervenit, ſtatim
deſcendit Oleum, in libero ſcilicet aëre, & ab aquæ lapſu circumagitur
in mille orbes & ſpiras; & verò Oleum in aëre poſitum ſua ſponte citò
deſcendere, mirum non eſt.
Quarto Aëris bulla aliquando ſupremo cylin­
dro olei adhæret, & tunc citiùs aſſurgit; quia ſcilicet totum illud per
modum vnius attollitur; neque in hoc eſt difficultas; Supponamus enim,
eſſe vnciam aëris, & vnciam olei; certè major eſt proportio momenti
duarum vnciarum aquæ adversùs pondus aggregati, ex vna vncia
olei, & vna aëris, quàm vnius vnciæ aquæ, adverſus vnam
Olei; nec obſtar aggregatum illud eſſe gravius alterutro; quia in
comparatione duorum gravium, æqualis ſemper vtriuſque extenſio,
ſeu moles accipitur.
Sed hæc ſunt facilia, nec in his explicandis tua
opera indigeo, Antime; in his tamen non dubito, quin alia multa à

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index