Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 158 > >|
1tiores plures, fortaſſis nos decipi, & quieſcere So­
lem, Terramque moueri: nos tamen contrà inſti­
timus; ac tantò obſtinatiores facti ſumus, quantò
magis attendentes, obſeruauimus parteis Terræ à ſe
mutuò non diſtrahi; ſed illum quidem montem eſſe
ſemper ad boream, hanc vrbem ad auſtrum, illum
fluuium ad ortum, hanc inſulam ad occaſum; ac
nos intereà ſupra Terram perinde diſcurrere, ac
diſcurrimus per domum, ſiue ciuitatem, in qua na­
ti ſumus: adeò vt, quemadmodum neque domus
per ciuitatem, neque ciuitas per prouinciam, Ter­
ramve diſcurrit; ita ipſa quoque Terra non videa­
tur per ſpatia mundi diſcurrere.
Atque ita quidem
ſe habet ab exortu vſque noſtra imaginatio; neque
animaduertimus, Terram eſſe fortè inſtar nauis,
fierique poſſe, vt exſiſtentes in Terra perinde fal­
lamur, ac Mediterraneus ille, dum in naui eſt.
Quippe quod-nam erit diſcrimen? aut quæ ratio
diſcriminis?
& quis modus ſeu veritatem, ſeu erro­
rem internoſcendi?
Ac non dico quidem proptereà
moueri Terram, quieſcere Solem; ſed quærendas
dico rationes meliores, quàm quæ ex ſenſu ipſo pe­
tuntur.
Et niſi fuiſſemus quidem vnquam experti
viſus noſtri fallaciam, excuſabiles videremur,
poſſemuſque obijcere, nihil eſſe viſu mani­
feſtius, aut certius; detractáque oculis fide nihil
fieri perſuaſione dignum: at quia nos experientia
docuit viſum falli tantoperè, neque fidem ſemper
adhibendam oculis eſſe, idque cùm de motu po­
tiſſimùm agitur; quidnam reſponderi poteſt aliud,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index