Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 258 > >|
1 corpore reliquo pugnam caedesque petessit,
nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.

inde alius conatur adempto surgere crure,
cum digitos agitat propter moribundus humi pes.

et caput, abscisum calido viventeque trunco
servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
donec reliquias animai reddidit omnes.

quin etiam tibi si, lingua vibrante, micanti
serpentis cauda e procero corpore, utrumque
...
sit libitum in multas partis discidere ferro,
omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
volnere tortari et terram conspargere tabo,
ipsam seque retro partem petere ore priorem,
volneris ardenti ut morsu premat icta dolorem.

omnibus esse igitur totas dicemus in illis
particulis animas?
at ea ratione sequetur
unam animantem animas habuisse in corpore multas.

ergo divisast ea quae fuit una simul cum
corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
in multas quoniam partis disciditur aeque.
Praeterea si inmortalis natura animai
constat et in corpus nascentibus insinuatur,
cur super anteactam aetatem meminisse nequimus
nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus ?

nam si tanto operest animi mutata potestas,
omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
non, ut opinor, id a leto iam longiter errat,
quapropter fateare necessest quae fuit ante

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index