10591SECTIO QUINTA.
Primam igitur ſolam accuratius ſcrutabimur:
Hic vero memores ſimus
eorum, quæ in præcedente ſectione monita fuerunt circa contractionem venæ
per ſimplicia orificia, aut tubos convergentes effluentis, & dilatationem ejuſ-
dem, cum per tubos divergentes ejicitur. Indicavimus autem §. 3. Art. 1. Sect.
IV. eò uſque venam conſiderandam eſſe, donec particularum velocitates (ab-
ſtrahendo animum à mutationibus quas gravitas in particulis extra vas producit)
amplius non mutentur, & omnem illam venæ partem ceü intra vas motam
æſtimandam eſſe, quaſi ſcilicet ſuperficies venæ eouſque indureſcat. Igitur dein-
ceps cum de vaſe per quod aquæ effluunt ſermo erit, ſubintelligendum erit
vas illud ideale, cujus orificium effluxus ſit ſectio venæ nulli deinceps muta-
tioni ſubjectæ, niſi quæ deſcenſui vel aſcenſui venæ debetur.

Duo ſunt modi affundendæ aquæ præcipue conſideratu digni, quorum
quivis aliam poſtulat problematis ſolutionem: vel enim aqua verticaliter in
vas depluere ponitur & ita quidem, ut eâdem præciſe affluat velocitate, quam
habet aquæ ſuperficies, vel lateraliter affluit aqua, ſicque caret impetu, quo
ſua ſponte aquæ ſuperficiem inſequi poſſit & in motum demum eſt cienda.

Caſus 1.
Ut pro primo caſu æquationem inveniamus inter quantitatem aquæ
ejectæ, velocitatemque reſpondentem, iiſdem unica mutata circumſtantia ve-
ſtigiis inſiſtendum erit, quæ in primis paragraphis ſectionis tertiæ ſecuti ſumus.

Sit igitur ut in §.
6.
Sect.
3.
vas propoſitum aimb (Fig.
15.
&
16.)
quod affuſione aquarum conſtanter plenum ſervatur uſque in c d; effluant au-
tem aquæ per foramen pl; ponaturque eam aquæ quantitatem jam effluxiſſe,
quæ contineri poſſit in cylindro ſuper foramine p l erecto altitudinis x, ulti-
mam autem guttulam effluxiſſe velocitate, qua aſcendere poſſit ad altitudinem
q s ſeu v; ſic jam exhibenda erit æquatio inter x & v.