Vitruvius Pollio, De architectura libri decem , 1567

Page concordance

< >
< >
page |< < of 362 > >|
1 ne pro rata constituantur contracturae.
Haec autem propter altitudinis intervallum scandentis oculi species adiciuntur crassitudinibus temperaturae. venustates enim persequitur visus, cuius si non blandimur voluptati proportione et modulorum adiectionibus, uti quod fallitur temperatione adaugeatur, vastus et invenustus conspicientibus remittetur aspectus. de adiectione, quae adicitur in mediis columnis, quae apud Graecos ἔντασις appellatur, in extremo libro erit forma et ratio eius, quemadmodum mollis et conveniens efficiatur, subscripta.
Fundationes eorum operum fodiantur, si queat inveniri, ad solidum et in solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videbitur, extruaturque structura totum solum quam solidissima.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index