Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1unum. Et rurſus feci a b quintam partem a f, & fuit a b unciarum
quatuor
, & pondus quod æquauit librarum quatuor, ideò du­
plum
ad pondus b f, ſicut c f ad c b: conſtat enim quòd pondus ap­
penſum
eſt æquale ponderi cf.
Et rurſus poſui b a quartam partem
b
f, & fuit pondus, quod æquauit in b duæ libræ: ex quo manife­
ſtum
eſt, quòd proportio c f ad c b eſt ſemper uelut ponderis c f ad
totam
b f.
Et hoc eſt, ac ſi dicamus, quòd proportio ponderis c f ad
totam
eſt confuſa ex proportione e f ad c b, & c f, quod eſt 1 p.
Id

etiam
declaratum eſt in primo de Subtilitate.
Proponatur ergo
lemma
, iam ſic proportio ponderis cf ad pondus b c, eſt primum
ut
longitudinis cf, ſi eſſet ſuſpenſa in medio ad longitudinem b c,
quia
ſupponuntur proportione ſimiles ſuis longitudinibus ma­
gnitudines
, & pondera.
At c f ſuſpenſa in c, tanto eſt grauior pon­
dere
proprio, quanto proportionis longitudinis cf ad cb quadra­
tum
, quia in ſe ducitur proportio: igitur proportio ponderis c f in
loco
ſuo ad b c pondus eſt confuſa ex proportione longitudinis
cf
ad c b, & quadratis eiuſdem proportionis longitudinis cf ad c
b
.
Sed quadratum proportionis longitudinis cf ad cb eſt æquale
producto
proportionis longitudinis c f in ipſam c f, propterea
quòd
ex proportione longitudinis cf ad cb in ipſam c b fit c f, igi­
tur
proportio ponderis c f ad pondus c b eſt confuſa ex propor­
tione
ponderis c f ad pondus c b, & proportione ponderis cf alicu
ius
ſe habentis ad pondus cf, ut cf longitudo ad longitudinem
c
b, igitur proportio ponderis cf ad pondus b f, ut cf ad c b in lon­
gitudine
, quod erat probandum.
Com.
Ex 18. diff.
Co^{m}.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index