Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1hìc vſurpantur) 388800. Quare diameter
AE, demptis pedibus 50, erit ſtad.
388799
ped. 550. Ex qua diametro colligitur am­
bitus longè maior eo, quem Macrobius cum
Eratoſthene conſtituit.
Guld. Sed lapſis in ageometriam Erato­
ſthene ac Macrobio, quod ſtadia 180 tribue­
rint horizontis phyſici ſemidiametro, cum
totum telluris ambitum ſtadijs 252000 de­
ſinierint; quid de ijs dicendum, qui terram
paucioribus ſtadijs circumſcribentes (mil­
liarijs nimirum 21600, quæ ad ſtadia Græca
180000 reuocantur, quot Ptolemæus toti
terrenæ peripheriæ conceſsit) oculum tamen
ad maiora ſpatia longo limite ducunt?
Hi
ſanè longiſsimè abſunt à veritate, cum lineæ
opticæ tribuunt longitudinem ſtadiorum
vt minimum 500. Nam quadratum lineæ
opticæ eſt æquale rectangulo ſub altitudinę
oculi, & terræ diametro auctâ eâdem altitu­
dine.
Sit ergo D linea optica, & B ſit terræ
diameter, & A ſit altitudo: igitur DQ æqua­
tur AQ+A in B.
Quare ad inueniendam A
fiat expurgatio per vncias conditionarias qua­
drati, ſc.
per ſemiſſem coëfficientis B. Sit er­
go E æqualis A+B 1/2: igitur E——B 1/2 eſt æqua­
lis ipſi A.
Factâ itaque prioris æquationis in­
terpretatione erit æquatio inter EQ——BQ 1/4

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index