Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
101 95
102 96
103 97
104 98
105 99
106 100
107 101
108 102
109 103
110 104
111 105
112 106
113 107
114 108
115 109
116 110
117 111
118 112
119 113
120 114
121 115
122 116
123 117
124 118
125 119
126 120
127 121
128 122
129 123
130 124
< >
page |< < (99) of 760 > >|
10599LIBER IIII. omnes profectò res in quouis erũt: & cœlum in milio erit:
nam cùm milium eſt, & cœlũ etiã eſt: uerùm hoc quidẽ acci
dit, illud aũt ſequatur neceſſe eſt, ut tempus ſit, cùm aliquid
eſt in tẽpore:
& motus ſit, cùm aliquid eſt in motu. Cùm
igitur in tẽpore eſſe, ſit in ipſo eſſe, tanquã in numero, ma_
ius quid tẽpus omni eo quod in tẽpore eſt, ſumetur.
Qua-
propter omnia quæ ſunt in tẽpore, à tempore cõtineantur
neceſſe eſt, quemadmodũ &
cætera, quæ in aliquo ſunt: ut
à loco, ea quæ ſunt in loco.
Et patiantur aliquid à tẽpore,
quẽadmodum &
dicere cõſueuimus nunc tẽpus cõſumere,
nunc tẽpora cuncta ſeneſcere, nunc ob tẽpus itidẽ obliuiſci,
ſed nõ didiciſſe, nec adoleuiſſe, nec pulchrum etiã euaſiſſe:

corruptionis enim per ſe magis eſt cauſa, tẽpus eſt enim nu
merus motus, motus autẽ id, quod ineſt extrudit.
Quæ cùm
ita ſint, patet ea, quæ ſunt ſemper, hoc ipſo ſanè quòd ſem
per ſunt, in tẽpcre non eſſe:
non enim à tẽpore cõtinentur,
nec ipſorũ eſſe à tẽpore menſuratur.
Signũ huius eſt, ipſa
nihil à tẽpore pati, propterea quòd in tẽpore non ſunt.
At
uerò cùm tẽpus menſura ſit motus, erit &
quietis menſura
per accidens:
eſt enim in tẽpore, quies omnis: nõ enim ut o-
mne quod eſt in motu, ſic &
id quod eſt in tẽpore, mouea-
tur neceſſe eſt.
Tẽpus nanq; non motus eſt, ſed numerus mo
tus:
in numero autẽ motus, & id eſſe poteſt, quod quieſcit.
Nõ enim omne quod immobile eſt, quieſcit, ſed quod caret
motu, atq;
ut moueatur eſt aptũ, ut & anteà diximus. Eſſe
autẽ quippiam in numero, id eſt (ut diximus) eſſe numerum
ipſius quendam, &
mẽſurari ipſius eſſe eo ſanè numero, in
quo dicitur eſſe.
Quare ſi eſt in tempore, à tempore menſis
rabitur.
Metietur autem tempus, & id quod mouetur, & id
quod quieſcit:
illud, ut mouetur: hoc, ut quieſcit. Nam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index