Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Potuit ergo dici eam quidem eſſe naturalem, ſed imperfectam, ſicuti dictum eſt de ea quæ poſita eſt in
ſola materia.
& dialecticus omnem cauſſæ genus tractare potest: nihil enim eſt quod ipſe non attingere queat; &
apud illum non minus ritè diſputatum fuerit de definitione, ſi interroget, aut reſpondeat an accenſio ſan­
guinis ſit irę definitio, quę continet materiam; quam ſi quęratur ſit'ne eius definitio appetitus vltionis quę
conſtat ex forma.
Addo etiam, cum dialecticus accipiat omnes cauſſas; cur etiam ea quę conſtat ex forma & mate­
ria, ponitur phyſica, non dialectica?
nam quę conſiderat vtraſque cauſſas ſeorſum; quid abſurdi eſt, ſi ſpe­
ctet item vtraſque coniunctim?
Quantum pertinet ad primas illas obiectiones, fortè dici poſſet, Ariſt. ibi
non diſtinguere definitiones ex ratione formali ſcientiarum, ſed è ſcopo, hoc eſt ex eo quod potiſsimè re­
ſpicitur in methodo.
Quòd igitur in dialectica illa definitio quę per formam traditur, eſt perfecta; in
phyſicis imperfecta, & aſſumptione materię ſupplenda; ſic definitio per formam dialectico tribuit, ne­
que tollit hoc, quin etiam dialecticus in ſuis diſputationib. omnem aliud cauſſę genus vſurpet: neque item ex
hoc vetabitur, quominus philoſophus naturalis etiam definiat per formam, ſed illud tantummodo conſtituetur
eam definitionem eſſe imperfectam.
eſt verò perfecta definitio per ſolam formam in dialectica, quae abundè praeſtat
idquod à dialectico deſideratur: vult enim noſſe quid eſt, quod ipſe ab omni cauſſarum genere ſeorſum ducit.
Cęterum opponam & eodem modo definitionem ex materia apud dialecticum eſſe perfectam; ergo & hęc erat

dialectico tribuenda, velut ea quę ex forma; tantoque.
magis, quantò etiam forma ſpectatur magis à natu­
rali.
Poſſes ad hęc dicere non ſequi id quod opponitur, cum materia ſola determinetur phyſica methodus:
itaque & ſi quoad cognitionem forma flagitatur, at hoc nomine quo naturalis methodus conſtituitur, maius,
eſt officium materię quam formæ; quapropter definitio ex materia naturali committitur, non dialectico.
ſic
efficietur, vt ab vtroque tractetur, & dicatur eſſe propria naturalis.
Si igitur tibi placet Ariſt. prius obſeruaſſe
illa quæ ſunt ſcopi; pòſt ea quae ſunt ex ratione formali methodi, neque tibi inconſtantia videatur, vt mihi,
potes hoc modo defendere Ariſt.
Illud vnum reſtabit explicandum, cur definitio per formam conis & vana
reputetur.
Reſpondebat Zimara a quia conſiderarentur cauſſę rerum abſtractè; neque applicarentur ad

effectus.
At mihi quęrendum ſuccurrit, cur dialecticę vocentur; quaſi verò dialecticus & de cauſſa & de­
finitione, & ſecundum formam, & ſecundum materiam diſſerere nequeat; neque ſpectet vtrum hoc huius ſit
cauſſa & definitio; nec'ne.
Dicunt alij formam ſpectari ratione vniuerſali. Cęterum admodum ambigua responſio:
ſiquidem ſi tanquam à materia ſeparata; non modo dialectica; verum etiam mathematica & eius philoſophiæ
quae ſequitur naturalem: ſi conis, quia forma non accipiatur quæ ſit propria rei, vt ſub attributis conibus & ea
quoque phyſici eſſe potest, quippe qui formas perſequatur ab vltimis vſque ad primas; & de proxima
item adhuc dubitari queat, an à materia ſeparata ſit phyſici, an dialectici.
Hic ego primum ne difficul­

tatem ſubterfugere videar; his obiectionibus reſiſtere conabor: deinde de auctoritate Ariſt.
dicam quod
ſentio.
Noſti in primis dialecticen accipi multis modis: nanque dialectica apud Platonem idem valebat
àc prima philoſophia; deinde dialectica ab analytica diſtincta, & à cęteris facultatibus & ſcientiis,
quippe quae illæ ex propriis concludant, quanquam propria ſunt quae non modo inſunt, quatenus ipſum, ſed
in alia reſolui nequeunt, veluti principia naturalis, aut diuinę: hęc verò ex conibus & quae videntur eſſe ve­
ra; non neceſſariò tantum eiuſmodi ſunt.
Tertiò dialectica comprehendit analyticen, cui ſubiecta ſunt inſtru­
menta ſcientiarum b quæ eadem ſolet appellari logicè. Sed cum analyticè ſit methodus quae ita ſe habet ad

res, quenadmodum vas, vt ſextarius ad triticum, fruges, & legumina; conis eſt, & tradit regulas quae per vni­
uerſos habitus pertineant quibus verum dicere contingit, c & omnes cauſſas complectitur quas cum in ſuis in­

ſtrumentis referat ad prędicationem quae conuenit formæ, & qua terminatur interrogatio quid eſt; ita ex
omnibus cauſsis exiſtimatur petere quid eſt.
ideoque. cauſſæ omnes logicè dicuntur explicare quid eſt, quod tantum pn­
ſtatur
in ſcientiis: nihil enim habet analyticè proprij, niſi quod attinet ad fabricam inſtrumentorum cognitio­
nis.
Quia verò ſingulę vniuerſam rei naturam non exponunt, cones appellantur, & forma pncipuè ſine ma­
teria, quae ſit praetereà ratione prior.
Ergo dialecticę & cones, i. logicę dicuntur definitiones à materia formam
ſeparantes, eam .ſ.
quæ eſt materiata, & conſideratur in rebus ſenſilib. vt ſiquis ambulationem ſine pedib.

definiret: de talib. n. formis fit ſermo: verum ſi poſteà coniungantur cum materia fiunt abſolutè naturales,
& eius ſcientiæ propriæ.
Quòd ſi dialectica propriè ſumatur qui eſt habitus, ſeu facultas diſſerendi de
quocunque propoſito problemate probabiliter, & ſeorsum ex quaque cauſſa definitio perfecta foret,
atque coniunctim: nanque etſi coniunctim fit propria methodi naturalis; at modus quo tractatur à dialecti­
co definitio, redderet eam non naturalem: ſiquidem ab ipſo problematicè exquiratur.
Vtrum animal rationis compos­
ſit
hoim definitio, nec'ne.
Vnde item tollitur poſtrema illa obiectio, ſi dialectica diffinit per omnia genera
cauſſarum ſeparatim, cur non & coniunctim?
Atque hęc ad difficultates propoſitas, ac ſiquis ſenſum vul­
gatum
& cum aſſertione exprimat ex illo contextu.
Quanquam mihi nil videtur in eo loco aſſerere Ariſt. at­
que vt id perſpicuum fiat, libet proponere verba Philoſophi, quae ſunt huiusmodi. Διαφερόντως δ̓ ἅν ὁρισαιρ
ὁ φυσικός τε καὶ ὁ διαλεκτικός ἓκαστον αὐτῶν
.
Differenter autem diffiniuerit .i. diffinire poſſet & phyſi­
cus & dialecticus vnunquodque ipſorum.
& iraſci & amare quod vides planè cum dubitatione prolatum, quen­
admodum
& alia multa quae ad inueſtigandam animi eſſentiam ante propoſita fuerant.
Dubitatio verò talis
eſt.
Cum ſint diuerſa definitionum genera per materiam, per formam, per vtrunque, eſt'ne definitio per for­
mam
dialectici: per materiam verò phyſici?
& hoc exemplis illuſtrat. Vt ita quid eſt, hic .n .ſ. dialecticus vl­
tionis appetitum, aut aliquid huiusmodi; ille verò, qui eſt phyſicus feruorem ſanguinis circum cor, aut calidi:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index