Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
101 87
102 88
103 89
104 90
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
121 107
122 108
123 109
124 110
125 111
126 112
127 113
128 114
129 115
130 116
< >
page |< < (91) of 795 > >|
10591DE MAGNETE. jectus fuiſſet; ſedatus fuit elapſo aliquo tempore hic tumultus,
tum digeſta materia octo diebus, dedit Tincturam intenſe flavam,
in qua totus Magnes ſolutus continebatur, abſque ullis fere fæci-
bus;
hæc Tinctura non oſtendit ullam actionem in Acum nauti-
cam.
Nob Boyleus hunc Proceſſum inchoaverat, verum non produxerat
multum, memorat tamen ſe paucas hujus Tincturæ guttas inje-
ciſſe infuſo Gallarum, quod abibat in atramentum nigrum, &

quod diverſimode poſitum apparebat cæruleum inſtar Tincturæ di-
lutæ Chalybis.
Tincturæ quoque huic Magnetis affudit Salem Tartari, a quo
præcipitatio fiebat, quæ evadebat ſimilis ſolutioni Vitrioli:
Alteri
parti hujus Tincturæ Magnetis immiſit Spiritum Urinæ fermentatæ,
cujus ope acquirebat præcipitatum ex flavo rubrum:
Verum non
examinavit magnus Philoſophus quaſnam vires hæc præcipitata
continebant, &
idcirco longe accuratius hæc tentamina inſtituere
tenebar.
2. Ex Tincturâ immiſſa retortæ, lento Igne elicui omnem Spi-
ritum Salis Marini, donec remanebat materia perfecte ſicca, in qua
operatione obſervavi Magnetem fuiſſe ſemivolatilem factum in fo-
lutione Spiritus Salis, non enim in fundo retortæ hæſit materia
ſicca, ſed ad ſuperiorem ejus partem &
in collum uſque adſcen-
derat:
erat quoque duplicis coloris, purpureo donabatur pars in-
fima, luteo ſuprema, ſed hic a Spiritu ſalis imprimis relictus vi-
debatur.
3. Fracta retorta ſeparatim collegi utramque materiam: Neutra
ullomodo attrahebatur a Magnete, aut Verſorium nauticum com-
movebat.
Utraque erat in aëre aperto impatiens ſiccitatis: Ecce
igitur iterum vis Magnetica ad ſilentium reducta;
prima fronte
credebam vim fore deſtructam, neque redituram in has partes,
quæ tamen poſtea reverſa fuit, ut in ſequentibus patebit.
4. Maſſam utramque permiſcui, phialæque immiſſæ affudi aquam,
cum qua digeſſi per biduum, prodibat Tinctura intenſe flava, ſa-
poris acidi &
adſtringentis, atque ad fundum ſubſedit pulvis ni-
gricans:
effudi Tincturam, & reſiduo novam adjeci aquam puram,
quâcum iterum illud digeſſi, ſimilemque priori acquiſivi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index