Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Table of figures

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1verò ſibi æqualem aut maiorem. Suppono verò motum fi­
eri in lineâ centri: nam ſi inclinet; quia non totam dat plagam,
motum continuabit.
At verò hoc peculiare habent; quòd
non tantùm in lineâ rectâ ſibi contigui fiant; ſed etiam illâ ſu­
perficie planâ in ſimilitudinem cylindri aſſurgant.
Quòd ſi
ergo his ita cumulatis illum orbiculum, qui baſis eſt reliquo­
rum, percutiat æqualis; eadem ratione movebitur huic con­
tiguus, quantumvis illorum numerus, qui baſi incumbunt, au­
geatur: quin etiam quovis onere accepto impulſum tranſmit­
tit nihilo minorem.
At verò baſis excuti non eadem facilita­
te poteſt: verùm pro numero orbiculorum, aut oneris appen­
ſi ratione, neceſſe plagam fieri maiorem.
Quòd ſi orbicu­
lus gravitatem habeat æqualem illi, quâ baſis gravatur, eadem
facilitate illam loco movebit: verùm ipſe quoque tranſito illo
hiatu, motum baſis ſequetur.
Cuius ratio eſſe videtur:
quòd impulſus neceſſariò fiat iuxta determinationem plagæ;
licet ſubiectum non moveatur ex eo impulſu: & ſi maior ſit
quàm ut in ſubiecto terminetur, aliud percutit ſibi contiguum.
Neque minor eſt impulſus ſi ab a lienâ gravitate detineatur; non
enim gravitas ab extra veniens, ſed nativa hunc attenuat: quæ
multam materiam habet coniunctam.
Itaque ſi magnitudi­
ne non verò gravitate ſint pares; orbiculus maior à minori
percuſſus, minorem ex eadem plagâ impulſum reliquis dabit,
quàm ſi ab æquali percutiatur: propterea, quòd in multâ ma­
teriâ magis hebetatur.
Vt verò ſubiectum moueatur, ne­
ceſſe & gravitatem nativam, & impulſum contrarium ſupera­
re.
Itaque fit ut baſis illius cylindri orbiculati motui renita­
tur: quæ & ſuâ & illorum, à quibus premitur, gravitate de­
tinetur.
Quòd ſi gravitas orbiculi augeatur, ut gravitati illius
cylindri ſit æqualis: quæ tota in baſim colligitur, atque illius vi
à motu detinetur, percuſſio tum fit æqualis: quouſque nimirum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index