Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 403 > >|
1tur: argentum viuum ex craſiſſima, & pa­
rum elaborata: metalla ex miſta, & à calo­
re temperatiore.
Quòd ſi vir atque mulier
& mola ex eodem fiant ſanguine, & eodem
in loco, attamen non neceſſe eſt, imò ne­
que poſſibile, ex altero alterum generari.
Non enim quæ ex eiſdem generantur poſt­
quam genita fuerint, neceſſe eſt poſſe inui­
cem commutari: quare & ſi metalla omnia
ex eiſdem generentur ſubſtantiis, & argen­
tum viuum ac ſulphur, non tamen neceſſe
eſt, aut poſſibile ex altero fieri alterum: niſi
fortè cùm ambo ſpecie non differunt, ſed ſolis
accidentibus, vt de ære & ferro dictum eſt.
Chymiſtæ
quid poſſint.
Ergo chymiſtæ poſſunt mutare colorem
ac pondus, ſubtilitatem autem & firmita­
tem mutare nequeunt.
Cùm igitur ſubtili­
tatis experimentum operoſum ſit atque am­
biguum, maluerunt aurum igne experiri,
eſtque hoc certum huius rei argumentum.
Id verò apertum eſt, quòd ſi argentum in
aurum conuerti debeat, ab aqua efficaci in
lutum prius conuerti oportere, inde lutum
in aurum tranſire poteſt.
Argentum
viuum auro
proximius
quàm ar­
gento.
Sed argentum viuum auro proximius eſſe
videtur quàm argento: nam auro ſimile eſt
pondere & tenuitate, argento autem colore
ſolo ab vtriſque differt, quòd fluit, & igni­
bus euaneſcit: ob id vt argentum euadat,
quatuor neceſſaria erunt, vt firmetur, vt
leuius euadat, & craſſioris ſubſtantiæ.
Vt ve­
rò argentum viuum in aurum tranſmutetur,
neceſſarium eſt, vt firmetur, ignibuſque re­
ſiſtat, & tingatur.
Hæc autem longè cùm
ſint faciliora his quæ ad tranſmutationem
in argentum neceſſaria erant, fit vt multi
magis ſperauerint permutationem argenti
viui, hydrargyrion Græci vocant, in aurum,
quàm argentum.
Quod videtur aſſecutus
pharmacopolla ille Taruiſinus, qui coram
Principe, & ſapientibus reipublicæ Venetæ,
argentum viuum in aurum commutauit, cu­
ius miraculi quædam adhuc extant veſtigia.
Sed quomodocunque id contigerit, certum
eſt argentum viuum non poſſe in aurum,
multóque minus in argentum commutari.

Argentum verò tametſi æs colore, plumbum
pondere, auro proximiora ſint, attamen
tenuitate ſubſtantiæ & puritate, & firmitate
auro ſimile adeò eſt, vt optimum argentum
ſit aurum ſubſtantia imperfectum, & colore
deficiens: ob idque longis temporum pe­
riodis, ſi purum ſit argentum, aliqua ex par­
te commutatur in aurum, vt etiam vetuſta­

te plumbum nigrum in argentum.
Si tamen
exquiſitiſſimè ab ære ac plumbo argenti ſe­
mina tollantur, argentum non generabitur
vllis ſeculis, neque ex argento aurum.
Experimen­
tum mirum.
Argenti na­
tura.
Metallorum
commutatio.
Metallorum
amicitia.
Inde etiam metallorum amicitia: nam au­
rum & argentum plumbum nigrum dili­
gunt, & cùm liquantur immiſcentur plum­
bo: æs autem refugit plumbum, & tam aurum
quàm argentum edit plumbum album, ſeu
illud mauis ſtannum appellare: modò enim
certa res oculis ſubiiciatur, nominibus pro
arbitrio vti liceat.
Itaque cùm plumbum al­
bum liquatur, nigro & argento ſupernatat,
criſpante vnda in fornacibus, atque ſic bacu­
lis ferreis ſolet extrahi.
Illud magis mirum, quòd plumbum ni­
grum argento, dum fuſum eſt, ſupernatet,
quamuis grauius: atque ea ratione plumbum
effundunt ſupernatans, & argentum ſubſi­
ſtens in imo colligunt vaſis.
Cauſa huius eſt,
quòd plumbum licet dum concretum eſt
grauius fit argento, dum tamen liquatur, te­
nuius redditur, cùm in fumum tranſire pa­
ratum ſit, atque perpetuò euaneſcat: argen­
tum verò cùm igne non abſumatur, neque
etiam attenuatur: ſi enim attenuaretur, &
vt abſumeretur prorſus neceſſe foret.
Igitur
cùm plumbi ſubſtantia media ſit inter pro­
priam ac fumi, argenti autem eadem quæ
ante colliquationem, nihil mirum eſt plum­
bum liquatum argento liquato ſupernatare.
Plumbum verò album duplici ratione etiam
ſupernatabit: nam & ipſum abſumitur igne,
& leuius eſt nigro, quare non ſolùm argen­
to, ſed & plumbo nigro album ſuperſtat.
In­

de ſeparatio metallorum inuenta effunditur
plumblum nigrum prius albo detracto, ni­
grum autem æs ac ferrum ſecum trahit, nec
exquiſitè effunditur, ne argentum ſecum ela­
batur: quicquid autem reliquum eſt plum­
bi, pòſtquàm maxima pars effuſa fuerit, igni­
bus abſumitur.
Inde argentum manet, & ſi
quid auri ineſt argento immiſtum, quod (vt
dixi) aqua ſeparationis, vel alia propoſita ſu­
perius ratione ab argento ſeparatur.
Plum­
bum verò quod effuſum eſt denuò excutitur
vt quid argenti contineat, pereatque tantum
lucrum artifici.
Plumbum
ſupernai at
argento, cam
ſit grauius
tamen.
Separatio
metallorum.
Æs autem à plumbo ſeparatur, vt rectè

doceat Vannocius Biringutius Senenſis in
ſua pyrotechna, impoſita maſſa ſuper crati­
culam ferream atque igne circundata: nam
facilè plumbum liqueſcit, ſecumque ducit
aurum & argentum, ſi quid eorum plumbo
in hæreat, atque æs quaſi aduſtum inter cine­
res relinquitur.
Hoc igitur ignibus admo­
tum validioribus repurgato metallo à ſordi­
bus, dum fuerit colliquatum, in maſſam co­
ge, æſque puriſſimum habebis.
Lib.3.c.5.
Cæterùm pleraque metalla arte aliqua

vertuntur in aquam: nam vrere oportet.
Vruntur celerius & commodius auripigmen­
to
addito, vſta & in calcis ſpeciem redacta,
ſiccantur diligenter, inde vaſe vitreo clauſa
optimè, aut in terra ad tres paſſus humida
defodiuntur per menſem, aut ſuſpenduntur
ſuper vas aqua plenum feruente per horas
24. ita vt perpetuò ebulliat: abſit ab aqua
duorum tantùm, aut trium digitorum ſpatio:
par eſt autem quod ex aqua genitum fuit in
aquam reuerti, ſed aurum & argentum vix
in aquam tranſeunt, ob ſubſtantiæ, velut di­
ctum eſt ſoliditatem.
Metallica
quomodo in
aquam ver­
tantur.
Argentum verò quatuor modis oritur aut

in terra, quæ iguibus coacta illud reddit,
vel plumbo, atque æri immiſtum, vel in
lapidibus, quæ ſimiliter igne vexata illud
emittunt: plerunque etiam cupro permi­
ſtum, vt in Alſatia iuxta Rhenum, in mon­
tibus ſanctæ Annæ, ac Miſnenſibus, ibi enim
lapides cupro prægnantes, & in cupro ar­
genti mira copia: vel in lapidibus purum, ac
quaſi herba quædam virgulis è lapide or­
tum habentibus quale apud me eſt.
Ego, quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index