Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 283 > >|
1ipſarum AC, CB, & quadratis ex AC CB, æqualia ſi­
mul ei, quod ter fit ex AB, BC, CA, hoc eſt ei, quod
partibus AC CB, & totius AB tripla continetur: additis
igitur communibus duobus cubis ex AC, CB, erit id, quod
ſit ex AC CB, & tripla ipſius AB, & duo cubi ex AC
CB, æqualia duobus ſolidis, quæ fiunt reciproce ex triplis
ipſarum AC, CB, & earundem AC, CB, quadratis, &
duobus cubis ex AC, CB, hoc eſt cubo ex AC.
Si igi­
tur recta linea vtcumque ſecta fuerit, &c.
Quod demon­
ſtrandum erat.
PROPOSITIO XII.
Hemiſphærium duplum eſt coni, cylindri au­
tem ſubſeſquialterum eandem ipſi baſim, & ean­
dem altitudinem habentium.
Eſto hemiſphærium; cuius axis BD, baſis circulus, cu­
ius diameter AC, ſuper quem cylindrus AE, & conus
77[Figure 77]
ABC, quorum communis axis ſit BD, ac propterea
etiam eadem altitudo.
Dico hemiſphærium ABC, co­
ni ABC eſse duplum: cylindri autem AE ſubſeſquialterum.
ſuper baſim enim circulum RE, vertice D deſcribatur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index