Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1rursùs non vno minuto, ac triente, ſed ſecundis ſolùm
proximè quinquaginta tribus; & rursùs proximè
octodecim, & rursùs ſex, &c.
Deinde, cùm ad id
oſtendendum vſus fueris ea ratione, quòd neceſſe ſit,
velocitatem in D duplam eſſe velocitatis in S, & veloci­
tatem in E duplam velocitatis in D, ſicuti AD ponitur du­
pla ipſius AS, & ſimiliter AE dupla eſt ipſius AD; ſe­
quitur exinde, vt tam tota DE, quàm tota SD per­
curratur non triente, ſed dimidio temporis, quo tota
AD: cùm vbicumque eſt velocitatis duplum, vbi ſit
dimidium temporis duntaxat, neque tu id infregeris,
ſed incommodum ſolùm attuleris, quod cùm euertat
conſequutionem de ſubdiuiſione primi temporis, ſup­
poſitionem quoque euertit de velocitate dupla in du­
plo ſpatii, tripla in triplo, &c.
vt aliquoties eſt incul­
catum.
Nam & quod poſteà aſſumis tempus per
SD, atque adeò DE eſſe breuius, quàm dimidium
eius, quo tranſcurritur AD, id facis quidem rectè,
verumtamen iure non tuo; quippe id facis ſolùm me­
tu eius incommodi, quod præſenſiti poſſe vrgeri de
motus acceleratione vniformiter, continenterque in­
creſcente: cùm id alioquin & repugnet tuæ ſuppoſi­
tioni de velocitate dupla in duplo ſpatio, tripla in
triplo, &c.
& euertat demonſtrationem ipſam, ad
quam iam recurris, cùm oſtenſum ais tempus, quo
percurritur ſecunda pars, æquale eſſe tempori, quo
tranſmittitur dimidium poſterius, ſeu inferius primæ:
neque enim id fuit oſtenſum alio ratiocinio, quam
quod ipſemet ſtatim pernegaſti.
XXXVI. Attamen ſupponatur etiam tua huiuſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index