Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
dit in aqua; aut hydrargyro motu ſpontaneo, nempè
ab intrinſeca virtute motiua, quæ vocatur leuitas,
igitur neceſsè eſt vt in aſcenſu penetret corpora flui­
da intermedia; atque eorum tenacitatem, & denſi­
tatem ſuperet, imò fluidum è ſuo loco expellat, vt
via, & tranſitus paretur, qua ſursùm aſcendere, &
perduci poſſit, & quia hydrargyrum magis conſti­
patum, denſum, & graue eſt, quam aqua, igitur quod­
libet corpus leue aere repletum, aut aeris naturam̨
participans, vt lignum, & cera, (quæ ex aduerſario­
rum ſententia mouentur ab intrinſeca virtute leui­
tatis) neceſsè eſt vt maiorem reſiſtentiam offendant
in tranſitu per hydragyrum, à cuius tenacitate, den­
ſitate, & pondere gradus impetus eius neceſſariò re­
tunditur retardaturque multò magis, quàm in aſcen­
ſu
per aquam contingit, quæ cùm magis rara, & ce­
dens ſit, minùs debilitat retardatque eamdem eius
vim motiuam, quaproptèr motus aſcenſus ligni, vel
ceræ per hydrargyrum multò magis retardabitur,
quàm ille, qui per aquam fit; quia verò hoc eſt fal­
ſum, & contra ſenſus euidentiam, multò enim velo­
ciòr eſt motus ligni, vel ceræ factus per hydrargyrum,
quam per aquam; non igitur verum eſt ab intrinſeco, & natu­
rali principio ſursùm moueri, & proindè cauſa aſcen­
ſus non erit leuitas poſitiua, ideoque nullum vſum̨
habebit in natura, nec propterea exiſtet vlla leuitas.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index