Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104 (65)
105
105 (66)
106
106 (67)
107
107 (68)
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < (67) of 434 > >|
10667HOROLOG. OSCILLATOR. dem ſuperficiem vel aliam ſimilem ſimiliter que po-
11De de-
SCENSU
GRAVIUM.
ſitam feratur, æqualibus temporibus per idem ſpa-
tium deſcendet atque aſcendet.
Velut ſi per ſuperficiem A B deſcendat mobile, atque, ubi
22TAB. VI.
Fig. 4.
ad B pervenerit, converſo motu ſurſum per eandem A B, vel
ei ſimilem &
reſpectu plani horizontalis ſimiliter poſitam
B C, aſcendat, conſtat ex ante demonſtratis, perventurum
ad eandem ex qua venit altitudinem.
Cum autem perpetuo,
in punctis quorum eadem altitudo, eandem velocitatem ha-
beat aſcendendo ac deſcendendo ;
apparet eandem 33Prop.
præced.
bis eadem velocitate ſingulis ſui partibus percurri:
unde &
tempora utriusque motus æqualia eſſe neceſſe eſt;
quod erat
demonſtrandum.
PROPOSITIO XII.
ESto circulus A B C, diametro A C, cui ad an-
44TAB. VI.
Fig. 5.
gulos rectos ſit F G;
huic vero occurrat à ter-
mino diametri A educta A F extra circulum, quæ
quidem neceſſario ſecabit circumferentiam, puta
in B.
Dico arcum B D, lineis G F, A F inter-
ceptum, minorem eſſe recta D F.
Jungatur enim B C, & ducatur ex B puncto tangens cir-
cumferentiam recta B E, quæ neceſſario occurret rectæ F G
inter F &
D. Eſt igitur angulus B A C in circulo æqualis
angulo E B C .
quare & angulus F B E, qui una 55Prop. 32.
Lib. 3. Eucl.
E B C conſtituit angulum rectum F B C, erit æqualis B C A.
Quia autem ſimilia ſunt triangula A B C, A G F, erit &
angulus F æqualis angulo A C B.
Ergo idem angulus F æ-
qualis angulo F B E.
Itaque iſoſceles eſt triangulus F E B,
habens crura æqualia F E, E B.
Addita ergo utrique eo-
rum recta E D, fiet F D, æqualis duabus B E, E D.
Has-
ce vero duas majores eſſe conſtat arcu B D, iisdem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index