1
supraque terram parietes extruantur sub columnas dimidio crassiores quam columnae sunt futurae, uti
firmiora sint inferiora superioribus; quae stereobates appellantur, nam excipiunt onera.
spirarumque proiecturae non
procedant extra solidum; item supra parietis ad eundem
modum crassitudo servanda est.
intervalla autem concamaranda aut solidanda festucationibus, uti distineantur.
Sin autem solidum non invenietur, sed locus erit congesticius
ad imum aut paluster, tunc is locus fodiatur exinaniaturque et palis alneis aut oleagineis <aut> robusteis ustilatis
configatur, sublicaque machinis adigatur quam creberrime,
carbonibusque expleantur intervalla palorum, et tunc structuris solidissimis fundamenta impleantur.
extructis autem
fundamentis ad libramentum stylobatae sunt conlocandi.
Supra stylobatas columnae disponendae, quemadmodum
supra scriptum est, sive in pycnostylo, quemadmodum
pycnostyla, sive systylo aut diastylo aut eustylo, quemadmodum supra scripta sunt et constituta.
in araeostylis enim
libertas est quantum cuique libet constituendi.
sed ita columnae in peripteris conlocentur, uti, quot intercolumnia
sunt in fronte, totidem bis intercolumnia fiant in lateribus;
ita enim erit duplex longitudo operis ad latitudinem.
namque qui columnarum duplicationes fecerunt, erravisse videntur, quod unum intercolumnium in longitudine plus quam oporteat procurrere videtur.