Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 303 > >|
1brium A; palmula B, ſcalmus verò C; ac ſpatium,
quod percurrit pal­
36[Figure 36]
mula per motum
proprium ipſius re­
mi circa ſcalmum
tanquam circa cen­
trum ſit arcus BD.
Dico igitur per im­
pulſum incuſſum in
arcu BD palmu­
lam neceſſariò re­
pelli in oppoſitum per arcum BE, ac per conſequens vir­
tute huiuſmodi remigationis, ſcalmum C, non ferri in
F, ſed in G; ita vt arcus.
CG reſpondeat ipſi BE: Alio­
quin repulſus non opponeretur impulſui.
Iam ergo per im­
pulſum incuſſum ex parte dextera, ſcalmus C, & vnà cum
illo nauigium mouebitur ad ſiniſtram.
Quod cum ſimiliter
verificetur è contra, vt per impetum incuſſum ex parte ſi­
niſtra, nauigium moueatur ad dexteram: hinc ſit, vt ex
contrarijs motionibus vtrinque procedentibus.
compona­
tur vnus motus rectus, quo nauigium fertur antrorſum, vt
per lineam mediam, ac rectam CH.
Quod valde diuer­
ſum eſt ab eo, quod aſſumebatur à Baldo.
Quæſtio Quinta.
Cvr paruum exiſtens gubernaculum, & in
extremo nauigio tantas habet vires, vt ab
exiguo temone: & ab hominis vnius viri­
bus alioqui modicè vtentis, magnæ nauigio­
rum moueantur moles?
An quoniam guber­
naculum vectis eſt, onus autem mare, guber­
nator verò mouens eſt?
Non autem ſecundum latitudinem,
veluti remus, mare accipit gubernaculum: non enim in ante
nauigium mouet, ſed ipſum commotum mare accipiens incli-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index