Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 283 > >|
1conus EDR. Sectoque axe BD primo bifariam, deinde
ſingulis eius partibus rurſus bifariam, tranſeant per pun­
cta ſectionum plana baſi hemiſphærij AC æquidiſtantia,
quæ ſecent hemiſphærium, conum, & cylindrum.
Se­
ctus igitur erit AE cylindrus in cylindros æqualium alti­
tudinum: ſuper ſectiones autem coni, atque hemiſphærij
nempe circulos, quorum centra in axe BD exiſtunt cy­
lindri conſtituti intelligantur binis quibuſque proximis
æquidiſtantibus planis interiecti, quorum axes omnes
æquales in BD.
Erit igitur cono EDR inſcripta, & ABC
78[Figure 78]
hemiſphærio circumſcripta figura quædam ex cylindris
æqualium altitudinum.
Sint autem hæ figuræ ea ratione
hæc circumſcripta illa inſcripta, vt circumſcripta excedat
hemiſphærium, minori exceſsu, inſcripta vero deficiat à
cono minori defectu quam ſit magnitudo propoſita, quan­
tacumque illa ſit.
His conſtitutis, manifeſtum eſt, reliquo
cylindri AE dempto hemiſphærio inſcriptam eſse figu­
ram ex reſiduis cylindrorum, in quos cylindrus AE ſe­
ctus fuerit, demptis cylindris hemiſphærio circumſcriptis,
deficientem à reliquo cylindri AE dempto hemiſphærio
minori defectu magnitudine propoſita, eodem ſcilicet,
quo figura hemiſphærio circumſcripta excedit hemiſphæ­
rium, excepto reſiduo cylindri infimi AS, dempta he­
miſphærij portione, quam comprehendit.
Sit autem om-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index