Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
< >
page |< < of 166 > >|
1ces, uel ut Græci dicunt, κέλητες, lembus, ὠκεῖαι, remie­
culi (legendum, lenunculi) actuariæ, quas Græci πρὸ­
πλους
uocant, uel ἐπακτρίδας, pſumiæ, uel geſeoretæ,
uel orioles, cattæ, ſcaphę, pontones, nuctucię, me­
diæ, phaſeli, parones, myoparones, lintres, caupuli
ca, marceplacidæ, cydari, ratiariæ, cataſcopium.
Xe
nophon ἀναβάσεως lib. VII. Ὁ δὲ ἀναξίβιος καταδραμὼν ἐπὶ
τὴν θάλατταν ἐν ἁλιευτικῶ πλοίῳ περιέπλει εὶς τὴν ἀκρόπολιν
.
& ἑλληνικῶν quinto: Πολλὰ καὶ ἁλιευτικὰ πλοῑῳ έλαβε, καὶ πορ
θμεῖα ἀνθρώπων μεστὰ, καταπλέοντα ἀπὸ τῶν νήσων.
Iuſtinus li
bro ſecundo, ſcapham inter piſcatoria ponit, de qua
ſcapha alio loco dicemus: Vbi cum ſolutum pontem
hybernis tempeſtatibus offendiſſet, piſcatoria ſca
pha traiecit trepidus.
Vides ut ſcapham piſcatoris
uocet: Græci ἁλιευτικὸν πλοῖον.
Ait Iureconſultus:
ET SI QVAS ACTVARIAS VOLVPTATIS
cauſa parauerunt.
TVllius in oratione pro Cælio de actuarijs
Voluptatis cauſa intellexiſſe uidet, cum ait:
Accuſatores quidem libidines, amores, adul­
teria, Baijs acta conuiuia, comeſſationes, cantus, ſym
phonias, nauigia.
Nec debent actuaria illa, quę uo
luptatis tantum cauſa parata ſunt, poſtliminij iure
uti: cum ad nullum belli uſum ſint parata.
Sed alia
actuaria, quæ maioribus nauibus inſeruiunt, & ob
id à Græcis ὑπηρετικὰ dicuntur, non diſpicio quare non
quenadmodum & alię naues, iure poſtliminij redeant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index