Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1partis inferioris impediente, ex quo pars su­
perior non impedita, & libere mota celerius
fertur, et quo vergit, vergit item centrum, &
talis continuatur motus, unde tota sphaera pro­
dit ulterius, absque quo alius novus motor su­
peraddatur. Hinc itidem est, quod si sphaeram
quiescentem ex aliqua sui parte digito com­
primas contra subiectum planum, ea sortitur
duplicem motum, progressivum antrorsum,
& validiorem in gyrum retrorsum: unde cessan­
te priori, si circumlatio continuatur, retro­
cedit, ac si tum ei planum supponeretur,
absque eo quod aliquid oriatur, aut depereat.
Quod pariter evenit in trochulo puerorum,
qui dum digitis in gyrum ducitur, circa pro­
prium axem circumfertur, eius inferiori pro­
minenti polo innixus; qui ubi demum ob im­
petum diminutum declinans subiectum plan­
um latere tangit, super illud circumvolvi­
tur, fere ad instar asinariae molae, cuius pro­
inde axis sua circumversione conum efficit,
cuius vertex est polus inferior, superior vero
dum rotatur circulum describit ipsius coni basim,
contra ordinem vertiginis peripheriae, motu tali,
qui minus diligenter intuentibus, apparet es­
se prioris, adhuc perseverantis, inversio; pluri­
bus mirabile visum, non percipientibus esse

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index