Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1etiam marium receſſu; ſic mare ab Ambraciæ portu 10. millia paſſuum; ab
Athenarum verò quinque millia, & alijs in locis plus minuſuè receſſiſſe ſcri­
bit.
Huc facit locus quidam Strabonis ex lib. 12. de Pyramo Ciliciæ fluuio:
ſic; montes verò egreſſus tantum limum in mare deducit, partim ex Ca­
taonia, partim ex Ciliciæ campis, vt huiuſmodi de eo oraculum feratur;
Tempus erit rapidis olim cum Pyramus vndis
In ſacram veniet congeſto litore, Cyprum:
hic enim fluuius è regione Cypri inſulæ in mari influit, &c. hæc Strabo.
Verùm recentiora non deſunt exempla. Rauenna olim erat in extremo
littore ſita, nunc paulatim aggeratione aucto litore, mare multum ab ea
receſſit.
Patauium pariter, vt fertur mare alluebat, quod modo 25. paſſuum
millibus ab eo diſtat.
Aæſtuarium ipſum Venetum, ob arenas à varijs flu­
minibus in ipſum immiſſas adeò fundum extulit, vt vix amplius nauigatio­
ni ſit aptum, periculamque; ſit ne Venetiarum mirabilis locus, ex maritimo
fiat terreſtris.
demum exemplum ſit Bononienſium Renus, qui quamuis exi­
guus ſit torrens, paucis tamen annis Padum ipſum, in quem immiſſus fue­
rat arena ita repleuit, vt & ſibi, & Pado magno vicinorum agrorum damno
viam in mare obſtruxerit.
Cum igitur mare ob hanc ad aggerationem co­
gatur ſe quotidie magis recipere, fiatque; propterea alueus ipſius anguſtior,
atque elatior, neceſſe eſt etiam ipſam quoque maris aquam quotidie magis
coanguſtari, atque attolli, & aliquando futurum, vt exundare incipiat.
quod
iam pleriſque in locis accidit, vt in littore Baltico, Danico, & Hollandico,
quibus in locis ſunt hac tempeſtate extructi prælongi, ac præalti aggeres
contra maritimas innundationes: quibus antiquitus minimè fuiſſe opus hi­
ſtoricorum, ac Geographorum ſilentium comprobat.
Hoc igitur modo ter­
ra, qua montes, collesque; conſtant paulatim ab aquis in maris concauitates
deportata, cauſa eſt, vt mare ſenſim modo hac, modo illac, terræ ſuperfi­
ciei ſuperfundatur, terraque; iterum, quemadmodum exordio mundi inhabi­
tabilis reddatur: quod tunc maximè accidet cum aquæ tam fluuiales, quàm
pluuiæ, ſuper faciem terræ perpetuò diſcurrentes, totam illam montanam
terram in priſtinum locum, vbi ab initio fuerat, vndeque; ſublata fuit, reſti­
tuerint; tunc terra erit iterum rotunda, & ſphærica, hoc eſt ſuæ primigeniæ
iterum figuræ reſtituetur: quapropter mare etiam rurſus ſicut initio mundi
totam terræ faciem circumquaque innundabit, quod probare volebam.
Tantum æui mutare potest longæua vetuſtas.
Hinc nonnulla colligi poſſunt non minus notatu, ac ſcitu, quàm præceden­
tia digniſſima, quibus Ethnicorum Philoſophorum error redarguatur, ſides
verò noſtra magis roboretur: mundum nimirum ab æterno neutiquam ex­
titiſſe, vel ſaltem terram ab æterno non fuiſſe hac figura præditam, qua nunc
videmus, nec mundum perpetuò duraturum.
nam ſi hæc montuoſa illi figu­
ra ab æterno ineſſet, iampridem tota illa montium tuberoſitas fuiſſet ab
aquis exæſa, & conſumpta: neque æterna erit, quia ſucceſſu temporis, vt pro­
bauimus, reducetur ad rotunditatem, atque à mari innundabitur, & idcircò
inhabitabilis, vnde neceſſariò mortalium genus interibit.
Quapropter niſi
igne illo, quem ſacræ literæ innuunt cataclyſmus ille præueniatur, aqua
mundus interiturus eſſet.
ſed de his hactenus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index