Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1à nexu illorum orbiculorum ſe expediat: tum enim motu a­
gitur multò velociore, quàm ſi plaga fiat ab æquali: amotâ e­
nim illâ reſiſtentiâ, impulſus ad gravitatem multò iam mino­
rem, maiorem habet exceſſum.
Dices. Quid ſi orbiculi percutiant illum cylindrum, à quo ſunt reſecti;
an non movebunt alios huic contiguos eadem ratione, quà in cylindro
orbiculato? Videtur enim eadem ratio eſſe illius ſegmenti, quod percu­
titur ab æquali, ſiue reſectum ſit, ſiue continuum: propterea, quòd ma­
teria una, ac proinde impulſus, qui viam ſequitur plagæ, æqualiter per­
tranſit.
Illa autem continuitas non videtur mutare naturam impul­
ſus: qui non niſi vi dimovetur à lineâ rectâ: at〈qué〉 eâdem gravitate à
motu detinetur pars reſecta & continua: eadem ergo plaga, quæ orbicu­
lum excludit, cylindrum quo〈que〉 ſolidum movebit.
Reſpondeo impulſum, cùm à principio fiat interno mobi­
lis, totum ſubiectum afficere.
Licet ergo viam ſequatur pla­
gæ; quia tamen in altum quoque aſſurgit: quantum virium
huc confert, tantum decedit plagæ oppoſitæ.
Percuſſo
itaque cylindro ſolido, minori vi moventur orbiculi contigui;
decreſcente plagâ pro altitudine cylindri.
Quòd ſi orbiculi
inter ſe glutinentur; quia tum extrema fiunt unum, rationem
habent continui: unde eadem his, quæ cylindro ſolido
conveniunt.
Verùm de his cùm ſcitu digna vi­
deantur continere. enucleatiùs diſſeren­
dum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index