Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of figures

< >
< >
page |< < (88) of 430 > >|
10688GVL. PHIL. ANNOT. angulis conueniant. Alteræpartes ſub flores procurrant
(qui in frontium Abaci medio ſcalpti, totam eius craſſi-
tudinem occupant) reddant minores Helices, ideſt mi-
nores Volutas totidem.
Singulæ frontes ima duo folia
oſtendũt, vnum tantum ex mediis ad floris perpendiculũ,
aliis ſub angulis existentibus.
Inter hæc & illud ſur gunt
ſinguli caules.
Flores ſunt quatuor ſinguli ĩ ſingulis Aba
ci ſinuatis frontibus deformati.
Folia omnia reſupinis
ſunt per ambitum labris.
Abacum autem quomodo ſinua-
21[Figure 21] ri oporteat, ſcribemus lib.
4.
COLVMNA Alta eſt quá-
tum in imaparte eſt craſſa nouies,
habet Aſtragalum &
apophy-
ges, vt in aliis diximus.
Baſisfiet
alta media parte craſſitudinis co-
lũnæ, quæ diuidetur in partes qua-
tuor, inde vnius Plinthus erit.
Re-
liquæ tres diuidendæ ſunt in quin, &
vna pars fiat To-
rus ſuperior.
Inferior erit vna quarta maior. Quod re-
stat, diuidatur æqualiter, vna pars fiet cum Aſtragalo et
Regulis duabus, Trochilus inferior, ſed ita deſtribuetur,
vt ſit Aſtragalus ſexta pars Trochili.
Quæ autẽ regu-
la illum tangit, ſit eius medietas, Nam quæ est ſuper
Torum Astragali habebit tantum duas tertias.
Altera
pars diuidetur pari dimenſione in Trochilum, regulas
duas, &
Astragalum.
STYLOBATA Erit proportionis ſuperbipartien
tis tertias, ideſt quadrati perfecti &
duarum tertiarum,
ſed eius proportionis addetur ſeptima pars, pro Coronice,
&
tantundem pro Baſi. Huius Coronix differt ab

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index