Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
101
101 (95)
102
102 (96)
103
103 (97)
104
104 (98)
105
105 (99)
106
106 (100)
107
107 (101)
108
108 (102)
109
109 (103)
110
110 (104)
< >
page |< < (100) of 760 > >|
106100PHYSICORVM ARIST. rius ipſorum motum, alterius quietem, quanta quædam ſit,
metietur.
Quare id quod mouetur, non à temporemenſura-
bile ſimpliciter erit, ut quantum eſt quodam, ſed ut motus
eius eſt quantus.
Quibus efficitur, ut ea non ſint in tem-
pore, quæ neq;
mouentur, neq; quieſcunt. Eſſe enimin tem-
pore, eſt tempore menſurari.
Tempus autem, motus eſt,
quietisue menſura.
Patet igitur neque omnia quæ non ſunt,
in tempore eſſe:
ea enim non ſunt in tempore, quæ non poſ-
ſunt aliter ſe babere:
ut diametrum eſſe commenſur abilem
costæ.
Omnino enim ſi tempus menſura eſt motus quidem
perſe, cæterorũ uerò per accidẽs, patet quorum eſſe meti-
tur, eorum omnium eſſe in quiete, uel in motu conſistere.
Quæ igitur ſub corruptionè, generationemq́; cadunt, atq;
omnino nunc ſunt, nunc non ſunt, ea in tempore eſſe neceſſe
eſt:
eſt enim maius quid tempus, quod eſſe ipſorum excedit
&
id tempus, quòd eſt illius æqua menſura. Cùm autem ea,
quæ non ſunt, partim contineantur, partim non continean-
tur à tempore:
eorum quæ tempus continent, quædam olim
erant, ut Homerus:
quædam erunt, ut aliquid futurorũ: quæ
quidem altera ex parte continet tempus.
Quod ſi ſint: quæ
ad utranq;
partem cõtinet tempus, illa modum utrũq; ſub-
eunt:
erant enim, ac erunt. Ea uerò quæ neutra ex parte
continet tempus, neq;
erant, neque ſunt, neq; erunt, Sunt au-
tem ea:
quorum oppoſita ſemper ſunt, ueluti diametrũ in-
commenſurabilem eſſe costæ, ſemper eſt:
atque boc non erit
in tempore, neq;
igitur illud erit, diametrum inquam incõ-
menſurabilem eſſe costæ.
Quapropter ſemper nõ eſt, quod
contrarium eſt ei, quod ſemper eſt.
Quorum uerò contra
non ſemper eſt, ea &
eſſe, & non eſſe poſſunt: atque ipſo-
rum eſt &
generatio, & corruptio.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index