Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 241 > >|
1 Conruere hanc mentis violento turbine molem:
Aut aliam quamvis cladem importare pericli.

Nec porro natura loci, spatiumque profundi
Deficit, exspergi quo possit vis animai;
Aut alia quavis possit vi pulsa perire.

Haud igitur leti praeclusa est ianua menti.

Quod si forte ideo magis immortalis habenda est,
Quod letalibus ab rebus munita tenetur:
Aut quia non veniunt omnino aliena salutis;
Aut quia, quae veniunt, aliqua ratione recedunt
Pulsa prius, quam, quid noceant, sentire queamus:
Scilicet a vera longe ratione remotum est.

Praeter enim quam quod morbi est, cum corpori aegre est;
Advenit id, quod eam de rebus saepe futuris
Macerat, inque metu male habet eurisque fatigat;
Praeteritisque male admissis peccata remordent.

Adde furorem animi proprium, atque oblivia rerum:

Adde quod in nigras lethargi mergitur undas.

Nihil igitur mors est, ad nos neque pertinet hilum;
Quandoquidem natura animi mortalis habetur:
Et velut anteacta nihil tempore sensimus aegri,
Ad confligendum venientibus undique Poenis;
Omnia cum belli trepido concussa tumultu
Horrida contremuere sub altis aetheris oris;
In dubioque fueret, utrorum ad regna cadendum
Omnibus humanis esset, terraque, marique:
Sic ubi non erimus; cum corporis, atque animai
Discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti:
Scilicet haud nobis quidquam, qui non erimus tum,
Accidere omnino poterit, sensumque movere:
Non, si terra mari miscebitur, & mare caelo.

Et si iam nostro sentit de corpore, postquam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index