Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 258 > >|
1 interiisse et quae nunc est nunc esse creatam.
Praeterea si iam perfecto corpore nobis
inferri solitast animi vivata potestas
tum cum gignimur et vitae eum limen inimus,
haud ita conveniebat uti cum corpore et una
cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
sed velut in cavea per se sibi vivere solam.

CONVENIT UT SENSU CORPUS TAMEN AFFLUAT OMNE
quod fieri totum contra manifesta docet res;
namque ita conexa est per venas viscera nervos
ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
et lapis oppressus, subiit si e frugibus, asper.
quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
expertis animas nec leti lege solutas.

nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
nec, tam contextae cum sint, exire videntur
incolumes posse et salvas exsolvere sese
omnibus e nervis atque ossibus articulisque.

quod si forte putas extrinsecus insinuatam
permanare animam nobis per membra solere,
tanto quique magis eum corpore fusa peribit.
quod permanat enim dissolvitur, interit ergo.

dispertitus enim per caulas corporis omnis
ut cibus, in membra atque artus cuin diditur omnis,
disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
sic anima atque animus quamvis integra recens in
corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
particulae quibus haec animi natura creatur,
quae nunc in nostro dominatur corpore nata

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index