Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 403 > >|
1frequens eſt, arbores vidi, ſeu potius arbu­

ſta
, ex eo rude quod è Germania aduehitur,
ibi
inuenitur, & in Bohemia Abertami, &
in
Miſena Annæbergi & Snebergi adeò de­
fæcatum
, vt ad examen ſynceritatis dedu­
ctum
, decima tantum ſui ponderis parte de­
creſcat
.
Georgius Agricola refert, in Bohe­
mia
inuentum fruſtum argenti ponderis duo­
rum
talentorum.
Eſt autem hoc pondo cen­
tum
& quadraginta.
Quod purum eſt dum
eruitur
refert varias figuras, ligonum, mal­
leorum
, raſtrorum.
Refert ille idem vidiſſe
ſe
Snebergi quod ſpeciem ſtatuæ viri infan­
tem
geſtantis referret.
Fingitur arte argen­
tum
, atque ex ære conficitur, adeò vt oculos
ac
cotem Lydiam fallat multis modis: ſed in
re
ſordida duos narraſſe ſufficiat.
Auripig­
menti
albi ſeu arſenici communis, halinitri
ponderibus
æquis partes in vas coniice vi­
treum
concluſum, & per horam ſuper car­
bones
ardentes permitte vt totum commi­
nuatur
, huius quoque pulueris vnciam ac­
cipe
, argenti viui tantundem, fæcis vini ſic­
catæ
, ac in puluerem ignis vi redactæ ſemun­
ciam
.
Inde ergo duos habes pulueres: pri­
mum
, qui ex auri pigmento & ſale nitro
conſtat
: alterum, qui ex eo & argento viuo
ac
fæce vini eſt compoſitus.
Igitur ære colli­
quato
, in ſingulas libras adde primi pulue­
ris
à ſemuncia ad vnciam vſque donec re­
purgetur
miſcendo: inde poſt quàm purga­
tum
fuerit, alterius pulueris quadrantem
immitte
, miſceto, & in mel protinus effun­
dito
.
Eſt & modus compendioſior cum ar­

gento
ſublimato albo.
Sunt qui, vt Pom­
ponius
Gauricus, in binas libras æris, hali­
nitri
& arſenici vncias ſingulorum ternas
miſceant
, ac percoquant.
Res hæc aliis lu­
cro
, aliis creſſit ſupplicio, cùm ſit ſedes adul­
terinæ
monetæ.
In argentan­
di
ratio.
Argento ſimile ( vt dixi) plumbum eſt:
illius
autem quatuor ſpecies, nigrum, vul­
gare
, ac precij vilioris, album, quod ple­
rumque
vulgus vocat ſtannum: biſemu­
tum
hucuſque incognitum, quaſi medium
inter
nigrum & album.
Nec tamen illud
etiam
noſtra ætate vulgatum, cùm tantùm
in
Sudnis Bohemiæ montibus inueniatur.
Quartum
genus è ſtibio fit.
Creſcere omne
plumbum
exiſtimatur ſpontè, atque ideo te­
cta
labefactare grauitate ſua.
Galenus reci­
tat
, ſepultum humidis locis ſub terra augeri
magnitudine
, & pondere.
Differt album
plumbum
à ſtanno, quòd album plumbum

per
ſe oritur, ſtannum cum argento ſemper:
eſtque
ſtannum quaſi plumbum argento de­
albatum
.
Odit metalla omnia plumbum al­
bum
: auroque, & argento vel ex centeſimà
additum
, fragilia reddit ea.
Fit & ſtannum

arte
, & quod nobilius eſt, recipit in pondo
viginti
& quinque ſtanni naturalis, aut can­
didi
plumbi, pondo vnum plumbi nigri.
Si
verò
in pondo nouem plumbi alibi, pondo
vnum
nigri miſceatur, durum euadit, & ad

vaſa
conficienda, optimum.
Laudatur etiam
vſque
ad octauam partem plumbo addito
nigro
: plus verò ſi addatur, vile fit: hoc pel­
trum
Mediolanenſes vocant.
Fiebat & ſtan­
num
olim ære & plumbo miſtis.
Stridet
ſtannum
quod ab argento defluit: ſtridet &
album
plumbum, & ſtannum etiam artificio
factum
.
Creſcit durities in ſtanno, quia
plumbum
nigrum durius euadit ob album:
album
minus obnoxium rimis & fracturæ ob
nigri
mollitiem ac ſubſtantiam à qua re­
pletur
.
Libro 9. de
Simplic
.
medic.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index