Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
101 64
102 65
103 66
104 67
105 68
106 69
107 70
108 71
109 72
110 73
111 74
112 75
113 76
114 77
115 78
116 79
117 80
118 81
119 82
120 83
121 84
122 85
123 86
124 87
125 88
126 89
127 90
128 91
129 92
130 93
< >
page |< < (70) of 525 > >|
10770Comment. in I. Cap. Sphæræ tem tres tantum orbes, & epicyclum, Conſentaneum igitur rationi eſſe vide-
tur, potius Mercurium ſupra Lunam conſtitui, quàm Venerem.
Ordinem porro planetarum, quem hactenus comprobauimus, uiden-
11Ordo plane
tarũ confir
matur ex
dominio
Planetarũ,
& dierum
denomina-
tione.
tur omnes antiqui dierum hebdomadæ inſtitutores, atque denominatores con
firmare.
Impoſuerunt namque diebus nomina α planetis, quemlibet uidelicet
ab eo planeta, qui prima illius diei hora dominium obtinet, denominando.
Sin
guli enim planetæ ſingulis horis diei ſuo ordine præeſſe dicuntur ab Aſtrono-
mis;
quod quàm verum ſit, non eſt huius loci diſputare. Vnde cum dies conti-
neat 24.
horas, neceſſe eſt, ut ſi die Sabbati prima hora dominatur Saturnus, à
quo denominatur dies Saturni, ſequenti die prima hora denominetur planeta
ordine retrogrado ſequens, duobus intermiſſis, nempe Sol, à quo denominatur
dies Solis.
Nam ſi prima hora denominatur Saturnus, ſecunda denominabitur
Iuppiter;
33. Mars; 4. Sol; 5. Vẽnus; 6. Mercurius; 7. Luna; 8. Saturnus; 9. Iuppiter;
10. Mars; 11. Sol; 12. Venus; 13. Mercurius; 14. Luna; 15. Saturnus; 16. Iuppiter;
17.
Mars; 18. Sol; 19. Venus; 20. Mercurius; 21. Luna; 22. Saturnus; 23. Iuppiter;
24.
Mars; Deinde prima hora diei ſequentis Sol, at que ita deinceps. Ex quo pa-
tet, cur non denominentur dies ſecundum ordinem planetarum immediate,
ſed ſemper ſecundum ordinem retrogradum, duobus intermiſſis, quia nimirum
hoc ordine præſunt horis diei, qui quidem ordo dierum talis minime eſſet, ni-
ſi planetæ eo ordine locarentur.
Hac de re extant duo carmina, ut ſciatur, qui-
bus horis diei quilibet planeta dominetur:
In quibus etiam apparet, quem o@
dinem inter ſe habeant.
cynthia, Mercurius, Venus, & Sol, Mars, Ioue, Satur,
Ordine retrogrado ſibi quiuis uendicat horam.
Ioannes Xiphilinus ex lib. 36. Dionis in Pompeio ſcribit, hunc ordinem dierum
inſtitutum eſſe ab Aegyptiis, quos dicit prædictum ordinem in Planetis conſti
tuiſſe.
Addit deinde aliam rationem huius denominationis dierum à conſonañ
tia Muſices, quæ διατεσσάρων dicitur, quæ ſecundum ueteres totius Muſicæ
fundamentum credebatur.
Propter hanc enim conſonantiam, atque harmo-
niam, ut dies muſica ratione quodammodo cum cœli ornatu cõuenirent, poſt-
quam dies unus ab uno Planeta fuit appellatus, dixerunt ſequentem diem à
quarto Planeta poſt illum, ordine tamen retrogrado:
ut poſt Saturnum ſequi-
tur quarto loco Sol, deinde Luna, deinde Mars, &
c.
Constat igitur ex omnibus ijs, quæ diximus, ordinem à noſtro auctore
præſcriptum inter planetas eſſe ueriorem, &
magis conformem Aſtronomis pe
ritis.
Explodenda ergo eſt opinio Metrodori & Cratis, qui Solem, ac Lunam po
nebant ſupremos planetarum:
Reijcienda quoque eſt opinio Democriti, qui
Mercurium sole faciebant ſuperiorem:
Sententia item Alpetragij, qui Vene-
rem putabat Sole altiorem, nullius eſt momenti:
Opinio denique Platonis, &
Ariſtotelis ualeat, qui Solem, ac Lunam infimo loco collocabant.
Vervm obijciunt nonnulli: Solem nunquam eclipſim pati à Mercurio,
ac Venere, quare nullo modo Solem ſupra illos ſtatuendum eſſe:
Alias enim
interdum ab illis occultaretur, ſicut uidemus ipſum occultari à Luna, quoniam
22Sol cur à
Mercurio,
& Venere,
cum inſra
ipſum ſint,
non eclipſe
@ur.
ſupra ipſum collocatur.
Attamen hæc obiectio nullum robur habet. Vt enim
ait Ptolemæus Dict.
9. ca. 1. & Ioan. de Region. lib. 9. propoſ. 1. poſſunt duo pla-
netæ coniungi, id eſt, eſſe in eodem gradu Zodiaci, ita ut linea recta exiens ab
oculo, tranſiensq́ue per centrum unius, minime per centrum alterius tranſeat,
quod tamen requiritur ad eclipſim:
Hinc enim fit, vt uideamus ſæpiſſime

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index