Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 403 > >|
1aliqua ex parte lædi pateretur, arbitror po­
tius metallicam fuiſſe, velut ſtibij: nam lu­
crum abundabat, & in ſingulas vices de auro
non minus colligebat pecuniarum, vt ſi ex
tam vilibus herbis collecta fuiſſet, haud tam
parcè ea vti debuerit.
Æs.
Poſt plumbum æs ſuccedit: cuius vſus
antiquo tempore non ſolùm ad arma, qui­
bus teguntur homines, & clypeos, ſed etiam
lanceas vtilis fuit.
Itaque Homerus Mene­
laum perſequentem Paridem dixit, ἔγχει
χαλκείῳ.
Æternam habet in conſtructioni­
bus perſeuerantiam, quòd non vt ferrum,
chalybſue tangatur rubigine.
Cùm enim tria
ſint, elementa quæ humorem mittunt, ter­
ra, aqua, aër: corrumpuntur autem & fer­
ruginem ducunt metalla ab humore, quod
ab humoris iniuria tutum eſt, tutum eſt
etiam ſiue ſub dio ſit, ſeu in aquis merſum,
ſeu ſepultum in terra.
Superius verò de­
monſtrauimus, omnem materiam quæ plus
iuſto exuſta ſit, ab humoris iniuria eſſe tu­
tam, velut eſt æs, quod vel ſolo odore pro­
dit vſtionem: neceſſe eſt igitur in conſtru­
ctionibus æs ipſum æternum eſſe: ob quam
cauſam in pretio antiquo tempore fuiſſe
magis exiſtimo ferro, quòd non atterere­
tur æuo, nec vſu.
Nunc cùm auaritiæ con­
ſulatur, ferro minus vtiliter vtuntur.
Æs in con­
ſtructionibus
cur æter­
num.
Muſicorum
organorum
varia imi­
tatio.
Ære etiam fiſtulæ fiunt organorum mu­
ſicorum: quædam plumbo candido, aliæ li­
gno: atque ita in eodem organo audies tu­
bas, cornua, fiſtulas, tibias, tympana, lyram,
teſtudinem, citharam, mira varietate, tum
etiam alias voces alternatis modis reſonan­
tes.
Solum deerat humana, quæ eò diffici­
lius imitatur, quòd ſuauior eſt cæteris.
Æs
propriè tubis conuenit, vt Doricam muſi­
cam alacri & maximo ſtrepitu excitet, at­
que ob id homines ad prælium accendat.
Ære noſtro durius Cyprium: duplex hoc,
naturàle, interlucentibus aureis maculis,

vt vidi.
Inuentum referunt in Hiſpania
noui orbis inſula fruſtum ponderis librarum
200. alibi ferri vel æris legitur: adeò in
magnam molem excreſcit.
Arte etiam con­
ſtat, vocatur cuprum, vocis ſimilitudine:
nobilius in ſingulas æris, libras quatuor ha­
bet, candidi plumbi, quod ſtannum voca­
mus libram: & vſque ad octauam partem
æris immiſtum plumbum candidum, nobi­
le reddit cuprum.
Quòd ſi aurichalcum albi
plumbi loco ſubiiciatur, vilius erit.
Si ni­
grum impenſæ vitandæ ( vt ſolet) cauſa,
plumbum loco candidi æri miſceatur, vi­
liſſimum fit.
Cupri vſus ad machinas ma­
gnas igneas, ad ollas, & ad lebetes.
Præſtat
in hoc æri multum, quòd etiam abſque
ſtanno non inficiat edulia ſapore vllo, vel
odore.
Æs cyprium
naturale.
Aes cyprium
quomodo
fiat.
Aurichal­
cum, & eius
compoſitio.
Aurichalcum & ipſum arte conſtat, &
antiquum eſt.
Apollonius in Argonau­
tica:
Λαμπετίη δ´ ἐπὶ βουσὶν ὀρειχάλκειο φαεινοῦ,
Πάλλεν ὀπιδέουτα ἠναλαύρόπα
.
Ariſtotelis
liber de Ar­
canis.
Refert ad tempora Argonautarum, vo­
catque Orichalcum, Plautus aurichalcum.
Cælius recitat Ariſtotelem dixiſſe in arca­
nis, aurichalcum ſeu orichalcum nuſquam
effodi.
Ferrum verò effoditur contraria ratione,
nec eſt factitium viliſſimum, nobiliſſimum,
bonis ac malis vſibus æquè inſeruiens.
Molleſcit ſucco corticum fabæ aut maluæ, ſi
in his, non aqua, extinguatur.
Vt verò cùm
foditur, ductile fiat, torretur gleba, ac ſub
dio exponitur: imbribus molleſcit quod
terreum eſt, ſole colliquatur quod eſt hu­
midum, ignibus acrior pars, & quæ quaſi
illi venenum eſt, abſumitur.
Ita dum ſæ­
piùs torretur, dio exponitur, molle fit ac
quantumvis tractabile.
Fila etiam ferrea ſi
ignita per ſe refrigerati permittantur, adeò
ductilia euadunt, vt vice lini ad vincien­
dum vti poſſis.
Præſtat tamen filum per ſe
molle ac tenax primò elegiſſe, quale refe­

runt apud Suedones Germaniæ populos
eſſe, quod Oſemutum vocant.
Molle itaque
ferrum hoc modo cælatur: pingitur quod
fingere cupis in ferro, ex aduerſo pila plum­
bea ſubiicitur, inde malleolo tunditur pars
quam compreſſam cupis: quæ prominere
debet, plumbo excepta non ſubſidet: ita
animalium & plantarum ſubtiliter imagi­
nes referunt, vt cera expreſſas & elaboratas
acutis ſcapellis diceres.
Si verò aqua frigida
ferrum dum candet, extinguatur, & durum,
& minimè ductile, & fragile euadere neceſſe
eſt: nam aquæ frigore cogitur ignis qui in­
tus eſt, humidumque innatum ferri celeri­
ter abſumit: quo cùm ductile eſſet, ac ob
id molle, ſublato, fragile & durum euade­
re neceſſe eſt: vnde patet, nihil quod tenax
ſit, durum valde eſſe poſſe.
Refert Gonzalus

Fernandus Ouiedus in ſeptimo Indicarum
rerum noui orbis orbis ( autor inſignis, ac
meo iudicio verax atque eruditus, adeò vt
hunc ſolùm antiquis inter hiſtoricos noſtræ

ætatis adnumerari dignum cenſeam, cuius
librum dedit mihi vir illuſtris Franciſcus
Duardus Hiſpanus, Cæſaris in Italia quæ­
ſtor, patritius, humanitatis, iuſtitiæ, pruden­
tiaque ſingularis, & erga eruditos mirum in
modum animo propenſus ) Indos captiuos
Cabuiæ herbæ filo & arena compedes ſeca­
re, atque ita fugæ conſulere: eſſeque hoc
frequens in ea inſula Hiſpaniola.
Quòd ſi
ita eſt, contumax oportet eſſe filum illud
Cabuiæ, vt trahi poſſit multum, & celeriter
duci, tum latum & planum, ne arena ſubſi­
liat: arenam verò tenuem, & aſperam, ac
duram, qualis vt dicemus Smirij lapidis: nam
non aliter ferrum ſcindi poterit.
Sic etiam
anchoras diuiſas refert: nam diuturno, aſſi­
duo, celerique tractu, ſi duriores lapides di­
uiduntur, quid mirum de ferro?
Præſtat limæ
modus hic, quòd non exaudiatur: vnde limæ
ſurdæ, quæ tenues, lentè, ſed abſque ſono ſecant.
Ferrum quo­
modo mol­
leſcat.
Ferrum quo­
modo cæle­
tur.
Ferrum quo­
modo filo di­
uidetur.
Franciſcus
Duardus
Cæſareus
Quæſtor.
Sed ferro nobilior chalybs, duplex, natiuus

atque factitius, vrerque duriſſimus, atque ea
(vt dixi) cauſa, eo ferro fragilior.
Factitius ex
duriſſimo ferro repurgato, & marmore con­
ſtat.
Optimus, qui minutiſſimis granis ac ni­
tentibus lucet, ferrugine nulla, nullis rimis
ferroque leuior.
Repurgatus optimè, inde
candens, extinctus ſucco raphani & aqua
terreſtrium vermium pari menſura terue
quaterve, ferrum vt plumbum ſcindit.
Nam expertum hoc Albertus ſe, refert.
Contingit hoc, cuius experimentum adhuc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index