Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1
tem eſſentialem non modo compoſiti, ſed illius totius quod mens à conditionibus ſenſilibus &
materia poſteriore ſecernit, quod iam eſt idem cum eſſentia.
Atque ita interpretor auctoritates
omnium eorum qui materiam definitione pellunt, aut ab illis diſſentio, ſi omne materię genus ex­
cludunt quiditate.
& eam autumo neceſſariam in exponendis rebus quę materia conſtant, quatenus
huiuſmodi & in naturali philoſophia potiſsimè.
Ergo phyſicus adhibet in ſua definitione mate­
riam.
Quid de fine, & efficientes? An etiam ille, cùm ſpectet non modò rei naturam, ſed exortus &
mutationes, ea quæ illorum principia ſunt, ſunt verò efficiens & finis in eorum definitione cogetur
vſurpare, & in hoc à primo philoſopho & mathematico ſeparabitur, qui cùm tractent immobilia,
negligunt eiuſmodi genera cauſſarum.
Nec quanuis primus philoſophus diſſerat de primo fine &
per ipſum aliqua demonſtret, ideò tractat principia motus, eſt enim finis rei genitę & eorum quę sunt, qua­
tenus ſunt, non generationis, qualis ponitur phyſico: propterea ſecretus ille à motu, noſter recipit motum.
a 6. Met.
b 2. Phyſ.
G
H
c 1. Phyſ.
A
B
Ad I.
a 7. Met.
C
b 7. Met.
T. 34. apud
Alexand.
D
c 1. Phyſ.
T. 65.
E
F
a 2. Phyſ.
G
H
A
B
a Contr. 4.
C
b 1. Rhet.
c 6. Eth.
D
E
F
G
H
A
Cur è Mathematicis nonnullæ naturales appellentur. Cap. XXI.
HACTENVS viſum eſt quæ ſit materia ſenſilis quam tractat naturalis, & quemadmodum
in eius contemplatione verſetur.
Nam pręterquàm quòd ab ea formas ſegregare non potest
tùm quòd ipſi perpetuò ſunt affixæ & illam, veluti ſui partem continent quæ ſicuti principium ac­

cidentium ſenſilium, concipitur ex accidentibus tanquàm iis quæ ad principium, vt inter ſe reſpi­
cientia referantur; quantumuis ab omni accidente ſubſtantia ſeparetur cauſſas item reddit quę à
materia ſenſili petuntur eiusque.
vim ſedulò perpendit. Horum nihil alij ſcientes faciunt. Nam primus
philoſophus materię ſenſilis rationem non habet, aut ad ſummum eam accipit vniuersè, & vt quid
cone per indifferentiam, & ipſa ſic generatim ſumpta demonſtrando vtitur.
Mathematicus nihil om­
nino de ſubſtantia ſenſili cogitat, neque ex materia ſenſili ſuas demonſtrationes ſtruit: intelligendam
materiam ad ſummum ſibi vendicat, aut ſiqua ratione ſenſilem contemplatur, eius affectiones ſolas
explorat, cauſſas ex ea non petit, neque eius obſeruat naturam.
ita fit, vt ſolus Aſtronomus de ſen­
ſibili ſubſtantia mentionem faciat; explorat enim illius accidentia duntaxat, ſed ducit initia ſuarum de­
monſtrationum à Geometria.
naturalis autem æternitatis cauſſas ab eius materiæ genere perit, ab
eſſentia motus, & ab efficiente: naturam explorat aſtrorum, eiusque.
partis quæ χύμα nuncupatur,
eſt verò pellucida; tùm figuras & motuum numerum decernit ex fine.
Cùm res ita ſit; non videtur
reticendum, cur è mathematicis multę vocentur naturales, Optica, Catoptrica, Mechanica, Harmo­
nica, Nautica, ſiue alia quęcunque, quæ ſignorum ortus, & occaſus, & plagarum poſituras explorat.

quòd de his ſępius meminere philoſophi, & conio nominis aliquam affinitatem cum hac methodo
ſignificat.
Porrò naturales eas dici veriſimile eſt, vel quòd demonſtrando methodum naturalem
imitentur, vel quòd aliquid ab ipſa accipiant.
& certè, niſi quis aduertat diligentius, poterit Ariſt.
huius auctorem ſententię proferre, qui nonnunquam dixerit eas methodos tractare res, vt naturales,
a quo ratio tractandi ſignificatur à qua petitur formula demonſtrandi, quòd ea potiſsimè ad ratio­

nem ſubiecti formalem ſeſe accommodet.
Siquid enim ſit quod à duabus methodis explicetur, vt homo
à phyſico, & medico, & illa in homine conſiderentur quę valeant ad inſtaurandam bonam valetu­
dinem, eſt verò hæc ratio, qua homo tractatur à medico; diſputationem dicemus eſſe medicam, non
naturalem.
ratione autem tractandi & formula demonſtrationis, cum ſcientię determinentur: erunt
igitur phyſicæ non mathematicę quę tantum ab Ariſt.
b in mathematicis ſimpliciter reponuntur, & na­

turales quodammodo habentur.
Idem forte iudicium faciendum eſt, ſi has methodos à naturali prin­
cipia ſumere dicamus.
quandò principia cum ſubiecto, atque illo quidem, non vt materia; ſed cui
forma ratioque.
tractandi ſit adiecta, congruere oporteat: itaque etiam in hac hypotheſi methodus
illa non erit mathematica, ſed naturalis.
Ergo id quod accipient hę methodi à naturali, ad rem ip­

ſam pertinebit quæ tractatur à phyſico.
Quia verò hęc ſunt, aut ſubiectum, eiusúe partes, aut affe­
ctiones.
Non videntur mutuari ſubiectum eo quòd eſt ſubſtantia; mathematicę verò ſubſtantiam
non contemplantur, aut vna Aſtronomia, vt dictum eſt.
Affectiones verò cum ſpectentur vt naturales;
ea verò tractatio materiam ſenſilem accipiat; profectò etiam iſtę methodi tale materię genus admit­
tent: itaque non diſtinguentur à naturali.
Verumenimuerò omnis controuerſia tolletur, ſi huiusmodi
facultatum merita doceamus.
Vt autem id facilius perſpiciatur. duo quidam termini ſtatuantur, hinc
Geometria & Arithmetica, illinc naturalis, & eæ quas è mathematicis appellamus naturales, me­
dium
locum obtineant.
Geometria quidem & Arithmetica conſiderant affectiones corporum naturalium,
illa quidem magnitudinem, hęc verò numerum: ſed illas ita conſiderant à ſenſili materia ſegregantes
cùm ſubiectum, tùm item affectiones, eas aſſumentes quę non ſunt ſenſiles.
Conſideratio phyſica
vniuerſa eſt cum materia ſenſili.
Inter has media ſunt Optica, & Catoptrica, quæ ſanè lineam
mathematicam accipiunt, quippe à corpore ſeparatam, nec quidem abſolutè, aut à materia: ne­
que enim plus poſſunt, immò minus quàm Geometer, neque à corpore ſimpliciter, quòd cum ipſa
cogitent affectiones naturales quæ neque re, neque mente ſeuocari poſſunt à corpore naturali;
ſed quòd eam conſiderent, vt nulli certo corpori affixam, quam phyſicus in aëre, aut aqua vitroúe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index