Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 166 > >|
1Actuaria autem dicta ſunt, quòd remis agerentur.
Liuius tertiæ decadis libro X. Quingentas fuiſſe o­
mnis generis, quæ remis agerentur, quidam tradunt.
Cęſar Commentariorum quinto: Has omnes actua
rias imperat fieri: quam ad rem humilitas multum ad­
iuuat.
Ne〈que〉 tamen numerandę ſunt inter longas. ſub
dit enim paulo poſt: Eò cum ueniſſet, circuitis om
nibus hybernis ſingulari militum ſtudio, in ſum­
ma rerum inopia circiter ſexcentas eius generis, cuius
ſuprà demonſtrauimus, naues, & longas duodeui
ginti inuenit inſtructas.
Eas enim in eodem libro
Cęſar uectoria grauia〈qué〉 nauigia uocat, etiamſi re­
mis agerentur.
Qua in re admodum fuit militum
uirtus laudanda: qui uectoriis grauibus〈qué〉 nauigijs
non intermiſſo remigandi laore, longarum nauium
curſum adæquauerunt.
Quæ autem uectoria Cæſar
dixit, Vlpianus in tractatu de Exercitoria ἑπιβάδας
appellat, his uerbis: Quædam enim naues onera­
riæ, quædam, ut ipſi dicunt, ἐπιβάδες ſunt: & pleroſ
que mandare ſcio, ut uectores recipiant: & ſic ut cer
ta regione, & certo mari negotientur.
ut ecce ſunt
naues, quę Brunduſium à Caſſopa, uel à Dyrrachio
uectores traijciunt, ad onera inhabiles.
Item quæ­
dam capaces fluminum, ad mare non ſufficientes:
ἐπιβάδες dictæ, ut opinor, quaſi ἐπιβατίδες: ad ἐπιβάτας
ſolum, id eſt uectores traijciendos.
Et fortaſſe legen
dum apud Iureconſultum ἐπιβατίδες: ſed Lectoris e­
rit iudicium.
Eſt autem Caſſopa oppidum Corcy­
ræ, ex Plinio, libro quarto, capite duodecimo.
Tul

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index