Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (93) of 795 > >|
10793DE MAGNETE. attrahebatur, niſi in immediato contactu: adeo ut vis Magnetica fere
penitus in hoc reſiduo pulvere ſileat, quod ſequenti operatione
exploravi.
3. Hunc pulverem in crucibulo commiſi Igni in furno Anemi per
horam unam, evaſit pulvis rubicundus, lætioris ruboris, quam
creta rubra eſſe ſolet;
hic oppoſitus Verſorio 6 pollicum, id nequa-
quam attraxit, aut movit, nec ullomodo â polo Magnetis for-
tiſſimi attractus, vel tantillum motus fuit.
Hæc igitur fuit Terra iners Magnetis, in qua nulla virtus ſuper-
ſtes erat;
hanc Spiritus Nitri proinde non ſolvit, ſed modo illud
ex Magnete elicit, quod virtutem habet.
4. Idcirco Tincturam exſiccavi, quæ præbuit plurimum ſubſtan-
tiæ rubræ inſtar Colcotar vitrioli:
hæc in pulverem redacta non
attrahebatur a Magnete, quod mirabar primum, opinatus vim Ma-
gneticam penitus eſſe in hac operatione deſtructam;
ſed judicium
ſuſpendebam detegens ex ſapore, pulverem abundare Sale acido in
evaporatione relicto &
qui eaſdem fabulas cum reliquis Salibus agere
poſſet:
idcirco pulverem in crucibulo expoſui igni fortiſſimo rever-
berii per bihorium, &
recepi pulverem, copiâ vix imminutum, co-
loris fulvi, inſipidum, qui vehementiſſime â Magnete attrahebatur,
fere tam fortiter, quam limatura Ferri, quæ fortius â Magnete attra-
hitur, quam Magnes in pulverem minutus:
Vere igitur dixerim me
hoc modo ſeparaſſe ex Magnete partem aliquam intertem ex eâ, quæ
virtute pollet;
ſed hæc pars non niſi mera eſſe terra videbatur, quam
aliis viis forte immutare, forte non poſſem;
Sublimavi eam
quidem cum Sale Ammonico, qui penitus volatilis eſt factus ipſa
manente fixa, &
coloris multo obſcurioris, quam antea fuerat, Sal
nihil ex ipſa reddidit volatile:
poſtea materiam Magneticam lavi atque
edulcoravi aqua, ut ſi quid Salis a prioribus operationibus relictum
fuiſſet, id omne omnino tolleretur, pulvis exſiccatus colorem re-
ferebat obſcurum, qui a Magnete in initio parum attrahebatur,
ſed qui cum ſemel vim Magnetis leniter ſupraducti ſubolfecerat,
vehementiſſime omnium pulverum attractus fuit, atque ad notabi-
lem a Magnete diſtantiam elevabatur:
Si hujus examini plus incum-
beremus, forſitan aliquid, quod labores penſaret, invenerimus;
nunquam enim ars Analytica ingrata fuit cultoribus, ſed

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index