Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 252 > >|
1cum addatur inſuper S H erit ipſa M S H N remus medius
inæqualis, & vtrolibet aliorum maior ax. 4.
Ergo maximus, quod
fuit probandum.
Dicemus igitur ſcholiaſtis & Thucydidis locos
debere intelligi, non de totis remis: ſed remorum partibus, quæ ſunt à
ſcalmo ad mare proportione habita ad eas partes, quæ ſunt à ſcalmo
ad manubrium.
Thranitæ enim remus à ſcalmo ad extremum palmu­
læ maiorem longè rationem habet ad partem, quæ eſt ab eodem ſcal­
mo ad manubrium, id eſt I P ad I O: quam zygitæ pars H N ad
partem H S M vt docebitur poſtea.
Et ea eſt cauſa cur zygites fa­
cilius & plus promoueat nauim: contra Thranites laborioſius &
minus, vt docebitur etiam.
Atque ſic ſint hi duo loci meo iudicio ex­
plicati.
Cæterum Remiges, vt & hoc notatu pulchrum adijciamus,
Remigando artificiosè ſimul omnes, quamuis quater mille, inter ſe
conſentientes, alioqui illis corium flagris tam fit maculoſum quam
nutricis pallium, vel curſum nauis accelerant, vel inhibent, vel ſuſti­
nent, & vt ait Poeta,
Intentaque brachia remís
Intenti expectant ſignum.
Atque hæc ſint de nauigandi arte, nauibus, remis, remigibus, remi­
gum ordine, locis, & officio dicta, quibus etiam in his quæ poſteà
dicentur, alia adijcientur ſcitu digna.
Cur remiges.] E ſex problematis quæ de vecte pertinent ad
nauigandi artem, primum per comparationem proponitur.
Eſt autem
eiuſmodi cur remigum in medio ſedens plus mouet nauim: quam qui
ad proram, vel ad puppim.
Reſpondet id fieri, quia Remi pars à ſcal­
mo ad manubrium eius qui medius eſt, maior eſt ea, quæ eſt à ſcalmo
ad manubrium propè proram vel puppim ſedentis.
Tum quia pars à
ſcalmo ad palmulam eius qui medius eſt plus maris diuidit, quam
pars à ſcalmo ad palmulam aliorum.
Tota igitur hæc quæſtio hoc
primario ſyllogiſmo ſic concludetur.
Ille remiges inter plus nauim promouet, cuius remi pars à ſcal­
mo ad manubrium maior eſt: & cuius etiam pars à ſcalmo
ad palmulam plurimum maris diuidit.
Sed remi pars à ſcalmo ad manubrium eius qui in medio eſt
maior: & ad palmulam eiuſdem plus maris diuidit,
quam aliorum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index