Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 241 > >|
1 Distracta est animi natura, animaeque potestas:
Nihil tamen hoc ad nos, qui coitu, coniugioque
Corporis, atque animae consistimus uniter apti.

Nec, si materiam nostram conlegerit aetas
Post obitum, rursumque redegerit, ut sita nunc est;
Atque iterum nobis fuerint data lumina vitae;
Pertineat quidquam tamen ad nos id quoque factum,
Interrupta semel cum sit repetentia nostri:
Et nunc nihil ad nos de nobis attinet, ante
Qui fuimus: nec iam de illis Nos adficit angor,
Nam cum respicias inmensi temporis omne
Praeteritum spatium: tum motus materiai
Multimodi quam sint: facile hoc adcredere possis,
Semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta.

Nec memori tamen id quimus repraehendere mente.

Inter enim iecta est vitai pausa, vageque
Deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.

Debet enim, misere cui forte, aegreque futurum est,
Ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
Accidere.
at quoniam mors eximit im, prohibetque
Illum, cui possint incommoda conciliari,
Scire licet nobis nihil esse in morte timendum;
Nec miserum fieri, qui non est, posse; neque hilum
Differre, anno ullo fuerit iam tempore natus,
Mortalem vitam mors eum inmortalis ademit.

Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
Post mortem fore, ut aut putescat corpore posto
Aut flammis interfiat, malisve ferarum:
Scire licet, non sincerum sonere; atque subesse
Caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index