Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 177 > >|
1naturae congruum, ambos ibi continuari mo­
tus, priorem quidem peripheriae circum,
axem trochi, postremum vero poli superioris
contra prioris ordinem; quod quibuslibet
motibus, ut dictum fuit, commune est, ex
ipsius mobilis natura proveniens, absque
quod aliquid aliud oriatur, aut ortum depereat,
remanente siquidem solummodo cuiuslibet
velocitatis semel impressae, naturali continua­
tione, quam quodlibet mobile, quocumque
pacto, ubivis a quocumque motore sortitum
fuerit; ex quo non modo praedictae oriuntur mo­
tus passiones, sed omnes alias passim obvias
emanare, facile demonstrabitur.
A nullo au­
tem experimento praedicta natura mobilium
tam clare apparere videtur, quam a facilitate,
qua mobilia quiescentia, a quolibet etiam mi­
nimo saepius impelluntur motore.
Quod ap­
paret in cymbula in aqua natante, ponderis
librarum quinquaginta, & ultra; quam non
modo duces capillo mulieris, sed si illum ex
alio capite uspiam alligaveris, suo solum pon­
dere cymbulam trahit, & ad litus, ut ita dicam,
appellere coarctat, non obstante aqua renu­
ente, propriae siquidem divisioni saltem ali­
qualiter obsistente: quod aliunde non vi­
detur oriri nisi ex eademmet praedicta mo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index