1
Gradus in fronte constituendi ita sunt, uti sint semper inpares; namque cum dextro pede
primus gradus ascendatur, item in summo templo primus
erit ponendus.
crassitudines autem eorum graduum ita
finiendas censeo, ut neque crassiores dextante nec tenuiores
dodrante sint conlocatae; sic enim durus non erit ascensus.
retractiones autem graduum nec minus quam sesquipedales
nec plus quam bipedales faciendae videntur.
item si circa
aedem gradus futuri sunt, ad eundem modum fieri debent.
Sin autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum
erit, id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci, coronae,
lysis ad ipsum stylobatam, qui erit sub columnarum spiris,
conveniant.
stylobatam ita oportet exaequari, uti habeat
per medium adiectionem per scamillos inpares; si enim ad
libellam dirigetur, alveolatum oculo videbitur.
hoc autem,
ut scamilli ad id convenientes fiant, item in extremo libro
forma et demonstratio erit descripta.