Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1modi de monſtratio; Sequitur ecce rursùs, vt tempus,
quo percurritur DE ſeſquialterum ſit, non verò æqua­
le illi tempori, quo percurritur SD.
Cum velocita­
tes enim ſint per te, vt ſpatia; ac aliunde ſit manife­
ſtum, vbi eſt duplum velocitatis, ibi dimidium eſſe
temporis, vbi triplum trientem, atque itaſemper in ra­
tione ſubmultipla; ſi ſit primò vt AE ad AD, ita
AD ad AS; erit igitur diuidendo vt AS ad SD, ita
AD, ad DE; ac deinde, ſi ſit AS tempus minuto­
rum quatuor, & SD minutorum duorum; Erit igitur
tempus AD quidem minutorum ſex, & DE minuto­
rum trium, atque adeò ſeſqui-alterum, non æquale
tempori SD.
Sequitur iterùm, vt non ſecùs, quàm
Galileus ratiocineris, dum Paralogiſmi illum arguis.
Siquidem ex tuo quoque ratiocinio euineitur, vt to­
ta AE eodem tempore, quo ipſa AD, quæ pars eius
eſt, percurratur.
Nam ſi vt AE ad AD, ita DE ad
SD; ergo vt DE tempus ad SC tempus, ita AE tem­
pus ad AD tempus: Atqui DE tempus per te eſt
æquale tempori SD; igitur AE tempus æquale erit
AD tempori; hoc eſt totum, & pars percurrentur
tempore æquali, aut eodem.
Sequitur prætereà, vt
quia quælibet magnitudo etiam ipſa diameter Mundi
tam eſt dupla ſui dimidij, quàm AE eſt ipſius AD, &
tam in fine dupli eſt velocitas dupla, quam in fine
dimidij dimidia; ideò etiam diameter Mundi ita ſe
ad ſemidiametrum habeat, vt DE ad SD; quare &
quemadmodum DE percurritur eodem tempore, quo
SD, duobus videlicet minutis; ita etiam Mundi ſemi­
diameter debeat eodem tempore, ſeu duobus minutis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index