Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1ædificia / et quorum ex uſu uarientur accuratius conſideremus quod
inter ſe differant: quo inde ſingula clarius recognita diſtinctius
pertractentur.
Repetamus ea de re / quid de hominum cætu par
tiundo ueteres illi rerum publicarum legumque conditores uiri pe
ritiſſimi ſenſerint: qui ſtudio / cura / diligentiaque iſtiuſmodi rebus
perſeruerandis atque recenſendis ſumma cum laude inuentorumque
admiratione uerſati ſunt.
Theſeus / inquit Plutarcus / rem publicam diuiſit in eos qui leges
diuinas atque humanas conſtituerent atque interpretarentur: et eos qui
artificio exercerentur.
Solon pro cenſus diuitiarumque copia et modo
ſuorum habuit ciuium ordines diſtributos: ita ut qui minus.
ccc.
ex agris annua exciperent prope in ciuium numero cenſendos non
putarit.
Athenienſes primos ſibi habuere uiros doctrina et uſu re
rum cultos / ac peritos: proximos oratores: poſtremo opifices.
Romulus a plebe equites et patritios diſcreuit. At Numa rex ple
bem diuiſam fecit per artes.
Apud Gallias plebs pene ſeruorum du
cebatur ſorte: Reliquos aut milites fuiſſe tradit Cæſar: aut ſapien
tiæ religionique deditos: quos illi Druides nuncupant.
Apud Pan
theos ſupremi ſunt ſacerdotes: ſecundi agricolæ: tertii milites:
cum quibus et paſtores et duces ouium.
Britanni ſuos quatuor di
uidebant generibus: Primi erant quibuſ fiant reges: alteri ſacerdo
tes: tertio loco milites: poſtremo uulgus.
Aegyptii primos dede
re gradus ſacerdoti: ſubinde reges præfectoſque locarunt: tertio po
ſuere ordine bellatores: et multitudinem diuerſe itidem inter agri
colas pecuarios artificeſque / atque etiam / ut inquit Herodotus / mer
cennarium
et nautam.
Hippodamum referunt ſuam quoque diuiſiſſe
rem publicam in partes tris: artificem / agricolam / et propulſatorem
belli.
Non improbaſſe Ariſtoteles eos uiſus eſt: qui a multitudi
ne ſelegerint dignos: quos conſiliis / magiſtratibus / iudiciis ue præ
ficerent: Cæteram uero plebem diuiſam reliquerint inter agrico
las / artifices / mercatores / mercenarios / equites / pedites / et turbam
naualem.
Cui haud multo diſſimilem ex Diodoro hiſtorico fuiſſe
apud Indos rem publicam apparet: Nam illic ſacerdos / arator / pa
ſtor / artifex / miles / effori: et qui publicis conſiliis præſunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index