Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="3">
            <p type="main">
              <s id="s.000753">
                <pb xlink:href="082/01/107.jpg" pagenum="145"/>
              ex illa quae tum periit partita per artus,
                <lb/>
              quapropter neque natali privata videtur
                <lb/>
              esse die natura animae nec funeris expers.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000754">Semina praeterea linquontur necne animai
                <lb/>
              corpore in exanimo?</s>
              <s id="s.000755"> quod si lincuntur et insunt,
                <lb/>
              haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
                <lb/>
              partibus amissis quoniam libata recessit. </s>
              <s id="s.000756">
                <lb/>
              sin ita sinceris membris ablata profugit
                <lb/>
              ut nullas partis in corpore liquerit ex, se,
                <lb/>
              unde cadavera rancenti iam viscere vermes
                <lb/>
              expirant atque unde animantum copia tanta
                <lb/>
              exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?</s>
              <s id="s.000757">
                <lb/>
              quod si forte animas extrinsecus, insinuari
                <lb/>
              vermibus et privas in corpora posse venire
                <lb/>
              credis nec reputas cur milia multa animarum
                <lb/>
              conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
                <lb/>
              quaerendum videatur et in discrimen agendum,
                <lb/>
              utrum tandem animae venentur semina quaeque
                <lb/>
              vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
                <lb/>
              an quasi corporibus perfectis insinuentur.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000758">at neque cur faciant ipsae quareve laborent
                <lb/>
              dicere suppeditat. </s>
              <s id="s.000759">neque enim, sine corpore cum sunt,
                <lb/>
              sollicitae volitant morbis alguque fameque;
                <lb/>
              corpus enim magis his vitiis adfine laborat
                <lb/>
              et mala multa animus contage fungitur eius.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000760">sed tamen his esto quamvis , facere utile corpus,
                <lb/>
              cum subeant; at qua possint via nulla videtur.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000761">haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000762">nec tamen est utqui perfectis insinuentur
                <lb/>
              corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>