Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 258 > >|
1 ex illa quae tum periit partita per artus,
quapropter neque natali privata videtur
esse die natura animae nec funeris expers.
Semina praeterea linquontur necne animai
corpore in exanimo?
quod si lincuntur et insunt,
haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
partibus amissis quoniam libata recessit.

sin ita sinceris membris ablata profugit
ut nullas partis in corpore liquerit ex, se,
unde cadavera rancenti iam viscere vermes
expirant atque unde animantum copia tanta
exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?

quod si forte animas extrinsecus, insinuari
vermibus et privas in corpora posse venire
credis nec reputas cur milia multa animarum
conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
quaerendum videatur et in discrimen agendum,
utrum tandem animae venentur semina quaeque
vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
an quasi corporibus perfectis insinuentur.

at neque cur faciant ipsae quareve laborent
dicere suppeditat.
neque enim, sine corpore cum sunt,
sollicitae volitant morbis alguque fameque;
corpus enim magis his vitiis adfine laborat
et mala multa animus contage fungitur eius.

sed tamen his esto quamvis , facere utile corpus,
cum subeant; at qua possint via nulla videtur.

haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
nec tamen est utqui perfectis insinuentur
corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index