Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 316 > >|
1deinceps. Tum etiam quia fortuna, & caſus non ſunt verè
cauſæ motus, ſed naturæ potius verè mouentis errores: id quod
& in arte fit; in qua, ſi quid peccati incidit in artificiis, id ne­
que artificioſum, neque artis effectum appellamus: ita ſi quod
elementorum à fortuna, & caſu moueatur, eius motus natu­
ræ neutiquam aſcribendus erit: ſed naturæ quibuſdam erro­
ribus, atque peccatis: nos autem naturales naturalium mo­
tuum cauſas inueſtigamus, ergo, &c.
Nec Anaximandri principium illud rerum omnium in­
finitum, quod inter naturam animæ, atque ignis medium in­
tercedere ſentiebat, & contraria cuncta in eo incluſa fuiſſe
memorabat, elementis motum præſtare potuiſſet.
Quod corpus, quantumuis vaſtissimum, modo ſit finitum
ab infinitæ virtutis motore non in tempore, ſed in momento
moueatur, vt facilè deducitur ex demonſtratione Aristote­
lis libro ſeptimo, & octauo Phyſicorum: in momento autem
nullus motus excitatur, ſed in tempore tantum, & grauiter,
vt acutè demonstrat Ariſtoteles ſexto libro de Phyſico au­
ditu, ergo, &c.
Ab anima mundi Platonis, ab Orphei Ioue, ab
amore Heſiodi, elementa moueri non poſſe.
Caput XII.
Nec anima mundi, quam Plato ſe ipſam agitare di­
xit, & reliquis eſſe principium mouendi particularem
illum, ac turbulentum ante Chaos, & ordinatum post
Chaos elementorum motum feciſſet.
Tum quia, hæc omnia, quæ Plato, ac cæteri omnes vete­
res Philoſophi finxerunt, ſi extitiſſent, motus principia non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index