Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 158 > >|
1nique iſteic polus attollatur gradibus proximè qua­
draginta nouem.
Dicent non totam Terram in bo­
ream, ſed nos duntaxat progredi; verùm id adfer­
tur ſolùm in exemplum, vt oſtendam, ſeu oculus ſo­
lus, ſeu oculus vnà cum Terra progrediatur verſus
ortum, poſſe ſidera videri attolli; neque, vt hoc
appareat, eſſe neceſſarium, conuerti ipſa verſus oc­
caſum.
Addo, ſi iudicant facilius moueri ſolum
oculum, quàm totam Terram in boream; cur non
facilius quoque iudicent moueri ſolam Terram in
ortum, quàm ſidera omnia, machinamque cælorum
vniuerſam moueri in occaſum?
Non definio ſanè
vtrum fiat: ſed cùm, quod ſpectat ad oculum, poſ­
ſit vtrumque æquè præſtari; innuo ſolùm eſſe ra­
tione agendum, vt mens in eam partem propendeat,
quam ratio fecerit veriſimiliorem.
Hoc verò poſito,
cùm ratione ſuadente ſit veroſimilius moueri nauim
verſus portum, quàm portum, ac naueis, & domos,
terraſque attiguas moueri verſus ipſam nauim; &
ſpectante aliquo ex edita turri totam ciuitatem
circumpoſitam, probabilius ſit hominem in faſti­
gium turris emergere, ſeſeque in omnem circum
partem conuertere, quàm ciuitatem totam deprimi,
ac circa ipſum conuerti; & oratore pro ſuggeſtu
perorante, conſentaneum magis ſit ipſius vultum
ad omneis circùm auditorij parteis ex ordine dirigi,
quàm totum auditorium circa vultum immobilem,
atque id genus ſimilia: Cur non ratione eadem ſua­
dente fiat veroſimilius, probabilius, magis conſen­
taneum moueri Terram verſus ortum, ac totam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index