1motus ſurſum non eſt ab intrinſeco; vt patet, ſuſtinetur ab aqua, inquies;
rectè, ergo ſe ipſum lignum non ſuſtinet; igitur multò minùs ſe movet.
Omitto innumera ferè experimenta, quæ rem hanc penitùs evincunt; ſed
ne in Parergum prolixius abeamus, cœptam diſputationem à te reſumi
velim, Antime, præſertim cùm hæc ad rem præſentem parùm faciant,
modò enim aër gravis ſit, hoc tibi ſatis eſt.

Antim.
Vt igitur partes omnes terreſtris globi versùs commune cen
trum nituntur, ita etiam partes aëris ambientis: Sed cùm aër ſive purior,
ſive impurior, nam perinde eſt, ambiat etiam alios totales globos, putà
Lunam, globum enim totalem appello illum, qui alterius pars non eſt, &
ſeorſim poſitus manet, medium quoddam commune dici poteſt.

Auguſtin.
Et cùm ſinguli globi totales ſuo centro gaudeant, versùs
quod omnes illorum partes connituntur; hæc enim veriſſima eſt ratio,
qua totales globi tornari, & figuram obtentam ſervare poſſunt, aëris
etiam, ſeu communis medij ambientis portio, versùs illos globos gravitat,
ſeu nititur.

Rectè omninò; cùm enim medium commune tot vſibus neceſ
ſarium ſit, non minùs pertinet ad vnum globum, quàm ad alium; vnde
rationi ac rerum naturæ conſentaneum eſſe videtur, vt versùs vtrumque
gravitet; quota verò pars versùs vnum, & quota versùs alium, non diffi
cilè definiri poteſt.
38[Figure 38]

Sit enim centrum A terreſtris globi CBED, ſit centrum Lunæ I, du
catur recta AI, connectens vtrumque centrum; conſideretur BK vt cylindrus