Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 252 > >|
1
Ergo qui in medio eſt inter remiges plus promouet nauim.
An quia remus.] Prior pars propoſitionis præcedentis ſyllogiſ­
mi primo loco illuſtratur, ſic
Quantò maior eſt vectis pars ab hypomochlio ad caput, tantò
vis mouens facilius & plus mouet, quia ibi maior eſt radius.
Hoc ita eſſe patuit ex cap. præced. libri huius.
Sed pars remi à Scalmo ad manubrium eſt pars vectis ab
hypomochlio ad caput.
Nam remus eſt vectis. per def. &
ſcalmus eſt hypomochlium.
hic enim mouet, pondus vero
mobile mare, & vectem mouens, Remex.
Ergo is plus & facilius nauim promouebit, cuius remi pars à
ſcalmo ad manubrium maior erit.
In nauis medio.] Aſſumptio eſt primarij ſyllogiſmi confir­
mata ex forma nauis quæ in ſui medio latior eſt & depreßior: in
prora autem & puppi arctior, & ſublimior.
Ergo ſuppoſito quod re­
mi omnium remigum ſint æquales, ex his, qui ſcalmis proræ & puppis
ſunt alligati, partem extra nauem longiorem habent, alias eorum palmu­
la non diuideret aquam, & intra nauem minorem: contra omnia in
his qui ſcalmis mediorum laterum nauis alligantur.
vt ex penultimo
diagrammate qualicunque intelligi poteſt.
In quo C eſto prora, D
puppis, G ſcalmus ad proram, T ſcalmus ad puppim, H ſcalmus
ad medium: vbi nauis latior & depreßior eſt, ob id magis diſtans à
recta A B, vtpote chorda arcus A G H T B, quæ deſignes
loca tranſtrorum & quæ à remis partes auferat æquales & partes
inæquales relinquat K G, M H, O T & quidem M H ma­
iorem.
( quod nos ſequenti theoremate demonſtrabimus ) igitur erit
totum ex M H, & adempto maius quam quod ex K G &
adempto, velex O T & adempto per ax. 5.
Theorema. Si chorda rectas in circulo inſcriptas ad rectos ſe­
cet: ſectarum pars, quæ de diametro abſcinditur, eſt maxima, reli­
quarum quæ diametro propinquior remotiore maior eſt.
Eſto circu­
lus A D B E, in quo rectam A B diametrum ſecet chorda D
E ad rectos vt & K I, L H: & ſint ſegmenta C B, è dia­
metro: F I è propinquiore: G H è remotiore.
Dico C B eſſe
maiorem quam F I: & F I quam G H.
Per punctum M cen­
trum circuli repertum prop. 1. lib. 3. ducatur parallela M N O P

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index