Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 491 > >|
Datur motus localis naturalis, iſque ab intrinſeco. Probatur; corpus gra­
ue
mouetur localiter deorſum per hypoth.
hic motus eſt ab intrinſeco,
quod
probatur;
non eſt ab vllâ causâ extrinſecâ; igitur eſt ab intrinſeca
per
Ax.4. antecedens probatur inductione factâ omnium extrinſecorum.

Primò
non eſt à cauſa prima, vt aliquis fortè minùs prudenter, & magis
piè
, quàm par ſit, diceret;
quia ille effectus tribui tantùm debet cauſæ
primæ
, qui nullam habere poteſt cauſam ſecundam applicatam, vt patet;

ſed
hic effectus poteſt habere cauſam ſecundam applicatam, quam aſſi­
gnabimus
infrà;
deinde cauſa prima agit tantùm naturaliter iuxta exi­
gentiam
cauſarum ſecundarum;
igitur ideo moueret corpus graue deor­
ſum
;
quia tunc motum corpus graue exigeret; ſed hoc mihi ſufficit, vt
dicatur
hic motus eſſe ab intrinſeco;
præterea, ſi dicatur Deus mouere
corpus
graue deorſum iuxta illius exigentiam, dicetur etiam tùm cale­
facere
, tùm illuminare, ad exigentiam ignis;
quippe tàm mihi ſenſibile
eſt
corpus graue deſcendere ſine vi impreſſa ab extrinſeco, quàm ignem
calefacere
, & ſolem lucere ſine vi extrinſeca;
adde quod illud ſolenne
eſt
naturæ inſtitutum, vt id, quod exigit res aliqua ad finem ſuum conſe­
quendum
, per virtutem intrinſecam poſſit ponere, ſi dumtaxat excipias
concurſum
diuinum, & ipſam conſeruationem;
ſic animal exigit vide­
re
, audire, ſentire, moueri;
igitur habet virtutem intrinſecam, per quam
videat
, audiat, & moueatur;
ſic ignis exigit calefacere, lucere; aër, vel aqua
frigefacere
, quidquid tandem ſint iſtæ qualitates, de quibus alibi;
ſic
demum
corpus graue exigit moueri deorſum; quis enim neget corpori
graui
tàm natiuum eſſe tendere deorſum, cum ſcilicet corpus leuius ſub­
eſt
, quàm ſit animali progredi, vrere igni, lucere, &c.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index