Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 491 > >|
1ſuperat reſiſtentiam impedimenti, quæ habet maiorem proportionem
virium cum reſiſtentia, quàm quæ minorem.
Scholium.
Si quando appellandum erit aliquod Axioma vel Theorema lib. 1.ci­
tabitur Liber.
Theorema 1.
Datur motus localis naturalis, iſque ab intrinſeco. Probatur; corpus gra­
ue mouetur localiter deorſum per hypoth.
hic motus eſt ab intrinſeco,
quod probatur;
non eſt ab vllâ causâ extrinſecâ; igitur eſt ab intrinſeca
per Ax.4. antecedens probatur inductione factâ omnium extrinſecorum.

Primò non eſt à cauſa prima, vt aliquis fortè minùs prudenter, & magis
piè, quàm par ſit, diceret;
quia ille effectus tribui tantùm debet cauſæ
primæ, qui nullam habere poteſt cauſam ſecundam applicatam, vt patet;

ſed hic effectus poteſt habere cauſam ſecundam applicatam, quam aſſi­
gnabimus infrà;
deinde cauſa prima agit tantùm naturaliter iuxta exi­
gentiam cauſarum ſecundarum;
igitur ideo moueret corpus graue deor­
ſum;
quia tunc motum corpus graue exigeret; ſed hoc mihi ſufficit, vt
dicatur hic motus eſſe ab intrinſeco;
præterea, ſi dicatur Deus mouere
corpus graue deorſum iuxta illius exigentiam, dicetur etiam tùm cale­
facere, tùm illuminare, ad exigentiam ignis;
quippe tàm mihi ſenſibile
eſt corpus graue deſcendere ſine vi impreſſa ab extrinſeco, quàm ignem
calefacere, & ſolem lucere ſine vi extrinſeca;
adde quod illud ſolenne
eſt naturæ inſtitutum, vt id, quod exigit res aliqua ad finem ſuum conſe­
quendum, per virtutem intrinſecam poſſit ponere, ſi dumtaxat excipias
concurſum diuinum, & ipſam conſeruationem;
ſic animal exigit vide­
re, audire, ſentire, moueri;
igitur habet virtutem intrinſecam, per quam
videat, audiat, & moueatur;
ſic ignis exigit calefacere, lucere; aër, vel aqua
frigefacere, quidquid tandem ſint iſtæ qualitates, de quibus alibi;
ſic
demum corpus graue exigit moueri deorſum; quis enim neget corpori
graui tàm natiuum eſſe tendere deorſum, cum ſcilicet corpus leuius ſub­
eſt, quàm ſit animali progredi, vrere igni, lucere, &c.
Denique ſatis eſt mihi, vt dicatur aliquid cauſa, Phyſicè loquendo, ſi
ex illius applicatione ſemper ſequatur effectus;
nam non nego poſſe fie­
ri effectus omnes, qui noſtris ſenſibus ſubiiciuntur, ſaltem extrinſecos,
eſſe à cauſa prima, quippe ſi ſemper ex ignis applicatione Deus diffun­
deret lucem, & calorem, quem ſolus ipſe produceret, igne ipſo inerte re­
licto, nullam prorſus mutationem perciperemus;
& nemo eſſet, qui non
exiſtimaret lucem hanc & calorem hunc eſſe ab igne;
igitur Phyſicè lo­
quendo cauſam appellamus id, ex cuius applicatione ſemper ſequitur
effectus, vt iam diximus in Ax. 11.l.1. n.1. Igitur cum ex corpore graui
poſito in aëre libero ſequatur motus deorſum; dicendum eſt, Phyſicè lo­
quendò, eſſe huius motus cauſam, id eſt in ordine ad Phyſicam, perinde
omninò ſe habere, atque ſi eſſet cauſa, licèt cauſa non eſſet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index